SI enim officium Iudicis ampliſsimũ eſt, multáque operari poteſt in omnibus iudiciis, quantò magis vires habebit in his criminalibus cauſis à ſuis officialibus motis, quos in eius locum ſuccedere ſuperius declarauimus? meritò ergo in ſimili denunciatione quicunque promotor ſeu fiſcalis iudicis officium implorare debebit, exuberat enim plurimũ in his cau ſis: poteſt namq; Iudex ex officio ſuo in qualibet cau ſa criminali etiam poſt aperturam teſtium, teſtes de nouo recipere, etiam ad offenſam rei: vt notat Barto. in l. j. §. Si publico. in col. v. ff. ad l. Iul. de adulte. verſi. Vlterius quæro. quem refert Præpo. in c. de accuſatione. ij. quæ ſt. viij. in col. xxxix. verſic. quarta differentia. & notat Maria. in c. fraternitatis. de teſti. col. xxxv. verſicu. Trigeſimuſtertius. ex quo ſequi poſ ſet notabilis effectus, quòd licet ipſe fiſcalis in dilationibus ſibi datis non probauiſ ſet delictum, facta etiã publicatione teſtium: ſi Iudex repererit teſtes contra reum, poter it eos examinare, prius tamen citato reo ad videndũ illos iurare: debebit etiam ſibi dari poſtea atteſtationum copia, & noua dilatio ad opponendum contra illas. Aduerte tamen ne in hoc decipiaris: quia illa doctrina Bar. declaratur notabiliter per Salice. in l. fina. in fin. col. C. de quæ ſtionib. videlicet quòd tunc poſsint teſtes recipi ad offenſam poſt publicationem, quando illa receptio fieret ſuper nouo capitulo, non autem ſuper antiquo: cuius ſententiã ſequitur Feli. in capitu. Cum clamor. fin. col. de teſtibus. poſt Areti. in capitu. fraternitatis. in viij. charta. eod. titu. ex quo videtur multùm reſtricta dicta concluſio Barto. quod etiam ſequitur Hippoly. in l. j. §. Si quis vltro. ff. de quæ ſtio. & dicit eſ ſe menti tenendum. Item etiam aduerte quòd ex officio ſuo Iudex poterit in his cauſis habere rationem damnorum, & partis læ ſ æ, per ea quæ notat Præpo. in capitulo, libellorum. in ſecunda colum. ij. quæ ſt. viij. vbi referendo plures doctores in variis locis concludit quòd communiter firmatur per eos ibi, quòd ſiue iudex procedat per accuſationẽ , ſiue per inquiſi tionem poterit habere rationem damnorum & inter eſ ſe partis læ ſ æ: laudabiliter ergo & iuſtè facit iudex eccleſiaſticus, cui magis incũbit exonerare con ſcientias ſuorum clericorum, ſi conſtito ad damno partis per proceſ ſum, reum clericũ cogat ad ſatisfaciendum, etiam illa nõ petente, præmaximè quia ſ æ piſsimè læ ſi & offenſi à clericis, non audent eos accuſare coram ſuis iudicibus, tum quia deſperant nõ poſ ſe iuſtitiam ſibi plenè ſatisfaciẽtem cõ ſequi , propter leuitatem pœnarum quas inferunt eccleſiaſtici iudices, tum propter tardam expeditionem negotiorũ in curiis eccleſiaſticis, & ſumptus qui in illis pro ſequendis fiunt, maximè in Romana curia, tum etiã ob illatas ſibi minas ab eiſdem clericis facinoroſis, aut ſuis famulis vel amicis. Vnde meritoriè, & magna cum vtilitate Reipublicæ faciunt eccleſiaſtici iudices, qui ex officio deſcendunt ad ſatisfactionem partium læ ſarum à clericis, etiam illis non inſtantibus. Sed ſicut annotauimus, ea quæ cõtra reos poteſt iudex ex officio facere, iuſtum eſt vt eorum quæ in ſuum fauorem poteſt non obliuiſcamur. Et primò ad eorum defenſam poterit recipere teſtes publicatis atteſtationibus, vt notat etiã Bart. in d. §. Si publico. Quod dicit Hippoly. in d. §. Si quis vltro. poſ ſe fieri etiam ſuper eiſdem capitulis: & allegat Salice. vbi ſuprà licet ipſe hoc non dicat, ſed ſolum quòd ad defenſam quocunque tempore ante ſententiam produci poſ ſunt teſtes, allegando text. in l. Vnius. §. Cogniturum. ff. de quæ ſt. ex quo ibi hoc notat Bar. Secũdò poteſt Iudex minuere pœnam etiã ſi non ſit imploratum eius officiũ , vt notat Bart. in l. quid ergo. §. pœ na grauior. ff. de his qui not. infa. col. iij. ver. quæro vtrum, per l. Si non defendatur. ff. de pœnis. & per l. j. in fi. ff. de quæ ſt. Tertiò quòd iudex inquirit veritatem pro abſente ſi poteſt ſuo officio, vt notat Bar. in l. Seruum. §. Publicæ. ij. col. ff. de procura. latius in l. iiij. §. hoc autem iudicium. in col. iiij. ff. de dam. infec. vbi dicit quòd quando reus eſt abſens in delictis in quibus imponitur pœna vſque ad relegationem (quia tunc poteſt procedi contra abſentem vſque ad diffinitiuam ſententiam) poteſt iudex pro abſente probationes inducere. Quartò Iudex ex officio poteſt repellere accuſatorẽ criminoſum, & qui aliâs non eſt legitimus. Notat Inno. in c. Nulli. de accuſa. quod procedit etiam ſi accuſatus velit illum admitti, vt notat Archi. in c. Quærendum. ij. quæ ſt. vij.