# 143 Pro quibus omnibus ac in neces sarijs eorum vestrum imploro officium. Capvt cxliii. SI enim officium Iudicis amplissimum est, multáque operari potest in omnibus iudiciis, quanto magis vires habebit in his criminalibus causis a suis officialibus motis, quos in eius locum succedere superius declarauimus? merito ergo in simili denunciatione quicunque promotor seu fiscalis iudicis officium implorare debebit, exuberat enim plurimum in his cau sis: potest namque Iudex ex officio suo in qualibet cau sa criminali etiam post aperturam testium, testes de nouo recipere, etiam ad offensam rei: vt notat Barto. in l. j. §. Si publico. in col. v. ff. ad l. Iul. de adulte. versi. Vlterius quaero. quem refert Praepo. in c. de accusatione. ij. quae st. viij. in col. xxxix. versic. quarta differentia. & notat Maria. in c. fraternitatis. de testi. col. xxxv. versicu. Trigesimustertius. ex quo sequi pos set notabilis effectus, quod licet ipse fiscalis in dilationibus sibi datis non probauis set delictum, facta etiam publicatione testium: si Iudex repererit testes contra reum, poter it eos examinare, prius tamen citato reo ad videndum illos iurare: debebit etiam sibi dari postea attestationum copia, & noua dilatio ad opponendum contra illas. Aduerte tamen ne in hoc decipiaris: quia illa doctrina Bar. declaratur notabiliter per Salice. in l. fina. in fin. col. C. de quae stionib. videlicet quod tunc possint testes recipi ad offensam post publicationem, quando illa receptio fieret super nouo capitulo, non autem super antiquo: cuius sententiam sequitur Feli. in capitu. Cum clamor. fin. col. de testibus. post Areti. in capitu. fraternitatis. in viij. charta. eod. titu. ex quo videtur multum restricta dicta conclusio Barto. quod etiam sequitur Hippoly. in l. j. §. Si quis vltro. ff. de quae stio. & dicit es se menti tenendum. Item etiam aduerte quod ex officio suo Iudex poterit in his causis habere rationem damnorum, & partis lae s ae, per ea quae notat Praepo. in capitulo, libellorum. in secunda colum. ij. quae st. viij. vbi referendo plures doctores in variis locis concludit quod communiter firmatur per eos ibi, quod siue iudex procedat per accusationem , siue per inquisi tionem poterit habere rationem damnorum & inter es se partis lae s ae: laudabiliter ergo & iuste facit iudex ecclesiasticus, cui magis incumbit exonerare con scientias suorum clericorum, si constito ad damno partis per proces sum, reum clericum cogat ad satisfaciendum, etiam illa non petente, praemaxime quia s ae pissime lae si & offensi a clericis, non audent eos accusare coram suis iudicibus, tum quia desperant non pos se iustitiam sibi plene satisfacientem consequi , propter leuitatem poenarum quas inferunt ecclesiastici iudices, tum propter tardam expeditionem negotiorum in curiis ecclesiasticis, & sumptus qui in illis pro sequendis fiunt, maxime in Romana curia, tum etiam ob illatas sibi minas ab eisdem clericis facinorosis, aut suis famulis vel amicis. Vnde meritorie, & magna cum vtilitate Reipublicae faciunt ecclesiastici iudices, qui ex officio descendunt ad satisfactionem partium lae sarum a clericis, etiam illis non instantibus. Sed sicut annotauimus, ea quae contra reos potest iudex ex officio facere, iustum est vt eorum quae in suum fauorem potest non obliuiscamur. Et primo ad eorum defensam poterit recipere testes publicatis attestationibus, vt notat etiam Bart. in d. §. Si publico. Quod dicit Hippoly. in d. §. Si quis vltro. pos se fieri etiam super eisdem capitulis: & allegat Salice. vbi supra licet ipse hoc non dicat, sed solum quod ad defensam quocunque tempore ante sententiam produci pos sunt testes, allegando text. in l. Vnius. §. Cogniturum. ff. de quae st. ex quo ibi hoc notat Bar. Secundo potest Iudex minuere poenam etiam si non sit imploratum eius officium , vt notat Bart. in l. quid ergo. §. poe na grauior. ff. de his qui not. infa. col. iij. ver. quaero vtrum, per l. Si non defendatur. ff. de poenis. & per l. j. in fi. ff. de quae st. Tertio quod iudex inquirit veritatem pro absente si potest suo officio, vt notat Bar. in l. Seruum. §. Publicae. ij. col. ff. de procura. latius in l. iiij. §. hoc autem iudicium. in col. iiij. ff. de dam. infec. vbi dicit quod quando reus est absens in delictis in quibus imponitur poena vsque ad relegationem (quia tunc potest procedi contra absentem vsque ad diffinitiuam sententiam) potest iudex pro absente probationes inducere. Quarto Iudex ex officio potest repellere accusatorem criminosum, & qui alias non est legitimus. Notat Inno. in c. Nulli. de accusa. quod procedit etiam si accusatus velit illum admitti, vt notat Archi. in c. Quaerendum. ij. quae st. vij.