# 144 Ac expensas protestor & peto. Capvt cxliiii. QVamuis episcoporum reditus pro sub stentandis oneribus ecclesiae suae assignati censeantur, inter quae non minimum reputandum est, vt dioecesim suam malis purgent hominibus, & clericos facinorosos emendent: non tamen iniustum reputo quod damnatus reus, si bona habeat, expensas soluat promotori seu fiscali, vt vulgus appellat. Cum etiam in criminalibus victus victori condemnari debeat in expensis , vt probat tex. secundum vnam lecturam in l. fi. C. de fruct. & lit. expen. voluit glos. in c. finem litibus. de dol. & contu. Bar. in l. j. in prin. ff. ad Turpil. & in l. Si postulauerit. in princ. & in §. fi. ff. de adult. Abb. post alios in d. cap. finem litibus. Canonist. in c. Calumniam. de poe. & haec est communior opinio secundum Hip polytum in l. patre vel marito. ff. de quae sti. in col. iij. in fi. licet Feli. in c. Accedens. in col. pen. de accusa. quem ipse non refert propter varietatem opinionum huius articuli se remittat ad alios docto. Hoc tamen adhibito moderamine, vt illae solum soluantur, quas vere expendis se constiterit in substituendis procuratoribus loco sui, in euocandis testibus, & mini strandis illis pro itinere sumptibus, ac in solutione tabellionum, & similium rerum, in quibus certum erit eum aliquid consumpsis se. Pro soluendo autem salario quod illi episcopus assignauerit, aut suo aduocato, seu satisfactione notariorum curiae episcopalis, qui ex more gratis debent ac solent facere omnia que promotoris concernunt officium: & si bona damnatorum suppetant, pos se eos damnari in aliquo (meliori iudicio saluo) non crederem, cum ad salaria ipsius & aduocati teneatur episcopus, & ad alia gratis facienda sui videantur obnoxij notarij. Quamuis non iudicarem indecens quod episcopus ex communi bursa poenarum camerae pos set praedicta salaria soluere, & ipsis notariis (si laboris magnitudo exegerit) aliquid prae stare, dum tamen ex hoc non detur occasio promotori vexandi reos, notariísque longos describendi proces sus sine vlla neces sitate. Hortor autem sub obtestatione extremi iudicij prae sules omnes, vt officialibus suis ad insequendos malefactores sumptus neces sarios prae stent, ne ob eorum defectum in Romana & metropolitanis curiis prosecutio criminalium litium deseratur, ex quo malefactores insolentiores reddantur, soláque ab ipsis appellatione interposita, ac obtenta inhibitione per dioecesim sicuti ceteri probi & innocui ho mines libere discurrant videntibus superioribus & contemptis. Quod nempe audacius & liberius faciunt delinquentes, quando perpendunt tantam es se suorum superiorum auaritiam, quod appellantes ab eis solent negligere, ne quicquam sibi ex hoc sumptus accrescat. Debent praeterea aduertere iudices, quod si promotor calumniosam instituerit accusationem, in expensis damnari debet: vt cauetur in decisione Capellae Tholosanae, in quae stio. vj. vbi etiam videnda est bona additio Stephani, quae dicit, quod quando accusauit nulla infamia, vel indiciis praecedentibus, dicitur iniuste accusas se, & merito quidem in expensis damnandus est tunc. Nam qui positus est vt sua diligentia sceleratos clericos insequatur (vt boni manifesti fiant & ab aliis discernantur) non debet insontes & bonos clericos infamare neque vexare.