# 17 Serui sine dominorum suorum licentia. Capvt xvii. Q vod nulli de seruili conditione ad sacros ordines promoueantur, nisi prius a propriis dominis libertatem consequantur, cautum est in conciliis Triburiensi, & Toletano, de quibus in capitulo, Nulli. & in capitulo, De seruorum. liiij. distinct. & in capitulo j. & ij. de seruis non ordinandis. {est enim irreligiosum obligatos existere seruituti, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem. vt sunt verba Concilij quarti Toletani in Can. lxxiij. Adeo praeterea ecclesia olim abhorruit promouendos ad Clerum , alicui subes se seruitutis speciei, vt etiam libertos secularium promoueri vetuerit, vt in Concilio Elibertino Cano. lxx. sub his verbis: Prohibendum vt liberti, quorum patroni in seculo fuerint, ad clerum non prouehantur,} Et nota quod in hac materia appellatione sacrorum ordinum comprehenduntur etiam minores, vt firmat Praepo. in d. c. Nulli. Aduerte tamen quod seruitus non impedit ordinis susceptionem de facto: quia si seruus ordinetur, vere ordinem suscipit. Istam conclusionem ponit Praepo. in summa, liiij. dist. post Cardin. ibi. Attamen si seruus aliquis fugiens dominum suum qualibet calliditate, aut fraude ad gradus peruenerit ecclesiasticos, decretum est vt deponatur, & eius dominus eum recipiat, vt in cap. ij. de seruis non ordin. Vbi vide bonam distin. quam descripsit Abb. post glos. quam nec in substantia referre libet, nec transcribere decet, quia temporibus istis casus hic rarissime contingit. {Qua autem poena puniatur Episcopus, qui sciens seruum ordinauit, aut qui illi nescienti testimonium perhibuit, de eo, vide Concil . Aurelianen. j. in Cano. x. vbi illa Describitur in haec verba: Si seruus absente vel nesciente Domino, Episcopo sciente, quod seruus, Diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in Clericatus officio permanente, Episcopus eum Domino duplici satisfactione compenset. Si vero Episcopus eum seruum nescierit, qui testimonium perhibent, aut supplicauerint ordinari, simili redhibitioni teneantur obnoxij. Quod Concilium transcripsit Gratianus in c. Si seruus. liiij. distinct.}