Serui ſine dominorum ſuorum licentia. Capvt xvii. Q vod nulli de ſeruili conditione ad ſacros ordines promoueantur, niſi prius à propriis dominis libertatem conſequantur, cautum eſt in conciliis Triburienſi, & Toletano, de quibus in capitulo, Nulli. & in capitulo, De ſeruorum. liiij. diſtinct. & in capitulo j. & ij. de ſeruis non ordinandis. {eſt enim irreligioſum obligatos exiſtere ſeruituti, qui ſacri ordinis ſuſcipiunt dignitatem. vt ſunt verba Cõcilij quarti Toletani in Can. lxxiij. Adeò prætereà eccleſia olim abhorruit promouendos ad Clerũ , alicui ſubeſ ſe ſeruitutis ſpeciei, vt etiam libertos ſecularium promoueri vetuerit, vt in Cõcilio Elibertino Cano. lxx. ſub his verbis: Prohibendum vt liberti, quorum patroni in ſeculo fuerint, ad clerum non prouehantur,} Et nota quòd in hac materia appellatione ſacrorum ordinum comprehenduntur etiam minores, vt firmat Præpo. in d. c. Nulli. Aduerte tamen quòd ſeruitus non impedit ordinis ſuſceptionem de facto: quia ſi ſeruus ordinetur, verè ordinem ſuſcipit. Iſtam cõcluſionem ponit Præpo. in ſumma, liiij. diſt. poſt Cardin. ibi. Attamen ſi ſeruus aliquis fugiens dominum suum qualibet calliditate, aut fraude ad gradus peruenerit eccleſiaſticos, decretum eſt vt deponatur, & eius dominus eũ recipiat, vt in cap. ij. de ſeruis non ordin. Vbi vide bonam diſtin. quam deſcripſit Abb. poſt gloſ. quam nec in ſubſtantia referre libet, nec tranſcribere decet, quia tẽporibus iſtis caſus hic rariſsimè contingit. {Qua autè pœna puniatur Epiſcopus, qui ſciẽs ſeruum ordinauit, aut qui illi neſciẽti teſtimonium perhibuit, de eo, vide Cõcil . Aurelianen. j. in Cano. x. vbi illa Deſcribitur in hæc verba: Si ſeruus abſente vel neſciente Domino, Epiſcopo ſciente, quòd ſeruus, Diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipſo in Clericatus officio permanente, Epiſcopus eum Domino duplici ſatisfactione compenſet. Si verò Epiſcopus eum ſeruum neſcierit, qui teſtimonium perhibent, aut ſupplicauerint ordinari, ſimili redhibitioni teneantur obnoxij. Quod Concilium tranſcripſit Gratianus in c. Si ſeruus. liiij. diſtinct.}