# 1 Denunciatio. Capvt i. C oram vobis Domino N. Officiali ac Vicario generali, ego N. Presbyter promotor seu fiscalis curiae vestrae, denuncio quod Coluberius & Serpelion dioecesis huius originarij, in ea domicilium habentes, & beneficia, grauia & plura perpetrarunt facinora. Cum enim laici es sent, sine ordinibus ministrare, ac celebrare sunt ausi. Tandem vero excommunicati, illegitimi, rebaptizati, bigami, serui sine dominorum suorum licentia, & illiterati, & post peractam poenitentiam solennem, per saltum, furtiue, extra tempora, & ante aetatem debitam, & ab alieno episcopo, ac simoniaco, excommunicatoque, haeretico, & a collatione ordinum suspen so, & qui episcopatui renunciauerat, ad sacros ordines sunt promoti, ac suspensionis, excommunicationis, ac interdicti censura nodari, non ieiuni, ac in die s aepius, & sine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo, & super altari non con secrato, ac in priuatis locis sine licentia episcopi celebrarunt, mis s amque pro requie defunctorum promulgatam pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum, Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt, ac ob negligentiam ipsorum aliquid sanguinis stillauit in terra & in altari, aliquoties insuper celebrando corpus & sanguinem domini non percipiebant, super rebus aptis ad faciendum sortilegia & ad illum effectum tantum vnam, vel plures mis sac scienter celebrarunt, adhibitis nephariis precibus, & verbis superstitiosis, in custodia Eucharistiae desides. Commendatumque sibi infirmum baptizare noluerunt, beneficia plura possident, quorum aliqua patres eorum nullo mediante pos sederunt, & in pluribus eorum intrusi sunt, viuis eorum pos ses soribus, & occasione laicae recognitionis, non requisita episcopi audientia, beneficia ecclesiastica sibi prae sumpserunt vendicare, & in nullo beneficiorum resident, quúmque parochiales ecclesias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Officium insuper diuinum, prout tenentur, non recitarunt, negociatores, ac alienae rei conductores, proxenetae illicitorum contractuum, Laicorum ministri, ac in rebus eorum procuratores existentes, tabellionatus officium exercentes, ac Leges & Physicam audientes, villarum procurationes suscipientes, ac principum & secularium virorum iustitiarij, contra ecclesias a quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Instituti haeredes rogati de restituendo hae reditatem incapaci, tacitam fidem dederunt. Calumniatores, maledici, venatores, ioculatores, goliardi, seu buffones. Carnificum seu macellariorum, aut tabernariorum officium publice & personaliter exercentes. Aleatores, ac bona ecclesiae dilapidantes, publicis spectaculis, ac clandestinis nuptiis interes sentes, nuptias secundas benedicentes, virgatis ac partitis, & aliis prohibitis vestibus publice vtentes, ac comam nutrientes siue relaxantes, ebrij, fornicarij, concubinarij, ac matrimonium de facto contrahentes, Monialibus & spiritualibus filiabus se commiscentes, stupri, incae stus, adulterij, ac criminis nephandi rei, sacrilegi, vsurarij, a manifestis vsurariis oblationes recipientes, eósque ecclesiasticae sepulturae tradentes, fures, simoniaci, periuri, ac falsi testimonij rei, homicidae, venefici, parricidae, & per assassinos alios interfici mandantes, truncationésque membrorum per se facientes seu iudicantes, duellum aliis sponte offerentes, seu oblatum suscipientes, naues ad pugnam gubernantes, & conflictum personaliter exercentes, aliósque ad pugnam incitantes, violentiae que illatores, literas ad alios directas aperientes, & aduersariis o stendentes. Ecclesiasticos viros vt sua resignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant, capientes. Incendiarij, ac raptorum & ecclesiarum violatorum non satisfacientium sepulturis interes sentes, eorúmque eleemosynas recipientes, ac de eorum rapina participantes. Sortilegi, consulentésque aru spices, incantatores, ariolos, augures, sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur, & peccatores qui sibi confessi fuerunt signo aut verbo prodentes, blasphemi, apostatae, schismatici, hae retici, ac haereticis receptatoribus, defensoribus, & fautoribus eorum ecclesiastica adhibentes sacramenta, ac eos christianae sepulturae tradentes, & eorum eleemosynas ac oblationes recipientes. Fal sarij, conspiratores, ac lae s ae maiestatis rei, séque desuis criminibus gloriantes. Quare peto praemis sorum habita informatione summaria, eos citari personaliter, aut capi, ab ecclesiis ad quas confugerunt extrahi, incarcerari, tortura, siue iuramento. praemissis interrogari, confessionibus propriis, aut testibus conuictos ab ingres su ecclesiae interdici, su spendi, beneficiis priuari, ac bonorum publicatione puniri, verberari, in exilium mitti, deponi, ac in arctum monasterium detrudi, in perpetuum carcerem damnari, ac exigentibus culpis, aut data incorrigibilitate degradari, ac seculari curiae tradi, poenísve aliis pecuniariis, vel corporalibus, canonicis, vel synodalibus, consuetudinariis, siue arbitrariis puniri, aliquo lapsu temporis non ob stante. Deficiente vero legitima probatione ob vulgatam infamiam, graue scandalum, vehememtem suspitionem ex testium dictis obortam illis purgationem indici, in qua si defecerint, vti conuictos puniri. Si vero capi non potuerint, absentes eos poenis damnari condignis. Pro quibus omnibus ac in neces sariis eorum, vestrum imploro officium, ac expensas protestor & peto.