Denunciatio. Capvt i. C oram vobis Domino N. Officiali ac Vicario generali, ego N. Presbyter promotor ſeu fiſcalis curiæ veſtræ, denuncio quòd Coluberius & Serpelion diœceſis huius originarij, in ea domicilium habentes, & beneficia, grauia & plura perpetrarunt facinora. Cùm enim laici eſ ſent, ſine ordinibus miniſtrare, ac celebrare ſunt auſi. Tandem verò excommunicati, illegitimi, rebaptizati, bigami, ſerui ſine dominorum ſuorum licentia, & illiterati, & poſt peractam pœnitentiam ſolennem, per ſaltum, furtiuè, extra tempora, & ante ætatem debitam, & ab alieno epiſcopo, ac ſimoniaco, excommunicatòque, hæretico, & à collatione ordinum ſuſpen ſo, & qui epiſcopatui renunciauerat, ad ſacros ordines ſunt promoti, ac ſuſpenſionis, excommunicationis, ac interdicti cenſura nodari, non ieiuni, ac in die ſ æpius, & ſine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo, & ſuper altari non con ſecrato, ac in priuatis locis ſine licentia epiſcopi celebrarunt, miſ ſ àmque pro requie defunctorum promulgatam pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum, Euchariſtiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt, ac ob negligentiam ipſorum aliquid ſanguinis ſtillauit in terra & in altari, aliquoties inſuper celebrando corpus & ſanguinem domini non percipiebant, ſuper rebus aptis ad faciendum ſortilegia & ad illum effectum tantum vnam, vel plures miſ ſac ſcienter celebrarunt, adhibitis nephariis precibus, & verbis ſuperſtitioſis, in cuſtodia Euchariſtiæ deſides. Cõ mendatúmque ſibi infirmum baptizare noluerunt, beneficia plura poſsident, quorum aliqua patres eorum nullo mediante poſ ſederunt, & in pluribus eorum intruſi ſunt, viuis eorum poſ ſeſ ſoribus, & occaſione laicæ recognitionis, non requiſita epiſcopi audientia, beneficia eccleſiaſtica ſibi præ ſumpſerunt vendicare, & in nullo beneficiorum reſident, quúmque parochiales eccleſias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Officium inſuper diuinum, prout tenentur, non recitarunt, negociatores, ac alienæ rei conductores, proxenetæ illicitorum contractuum, Laicorum miniſtri, ac in rebus eorum procuratores exiſtentes, tabellionatus officium exercentes, ac Leges & Phyſicam audientes, villarum procurationes ſuſcipientes, ac principum & ſecularium virorum iuſtitiarij, contra eccleſias à quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Inſtituti hæredes rogati de reſtituendo hæ reditatem incapaci, tacitam fidem dederunt. Calumniatores, maledici, venatores, ioculatores, goliardi, ſeu buffones. Carnificum ſeu macellariorum, aut tabernariorum officium publicè & perſonaliter exercentes. Aleatores, ac bona eccleſiæ dilapidantes, publicis ſpectaculis, ac clandeſtinis nuptiis intereſ ſentes, nuptias ſecundas benedicentes, virgatis ac partitis, & aliis prohibitis veſtibus publicè vtentes, ac comam nutrientes ſiue relaxantes, ebrij, fornicarij, concubinarij, ac matrimonium de facto contrahentes, Monialibus & ſpiritualibus filiabus ſe commiſcentes, ſtupri, incæ ſtus, adulterij, ac criminis nephandi rei, ſacrilegi, vſurarij, à manifeſtis vſurariis oblationes recipientes, eóſque eccleſiaſticæ ſepulturæ tradentes, fures, ſimoniaci, periuri, ac falſi teſtimonij rei, homicidæ, venefici, parricidæ, & per assaſsinos alios interfici mandantes, truncationéſque membrorum per ſe facientes ſeu iudicantes, duellum aliis ſponte offerentes, ſeu oblatum ſuſcipientes, naues ad pugnam gubernantes, & conflictum perſonaliter exercentes, alióſque ad pugnam incitantes, violentiæ q́ue illatores, literas ad alios directas aperientes, & aduerſariis o ſtendentes. Eccleſiaſticos viros vt ſua reſignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant, capientes. Incendiarij, ac raptorum & eccleſiarum violatorum non ſatisfacientium ſepulturis intereſ ſentes, eorúmque eleemoſynas recipientes, ac de eorum rapina participantes. Sortilegi, conſulentéſque aru ſpices, incantatores, ariolos, augures, ſortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur, & peccatores qui ſibi confeſsi fuerunt ſigno aut verbo prodentes, blaſphemi, apoſtatæ, ſchiſmatici, hæ retici, ac hæreticis receptatoribus, defenſoribus, & fautoribus eorum eccleſiaſtica adhibentes ſacramenta, ac eos chriſtianæ ſepulturæ tradentes, & eorum eleemoſynas ac oblationes recipientes. Fal ſarij, conſpiratores, ac læ ſ æ maieſtatis rei, ſéque deſuis criminibus gloriantes. Quare peto præmiſ ſorum habita informatione ſummaria, eos citari perſonaliter, aut capi, ab ecclesiis ad quas confugerunt extrahi, incarcerari, tortura, ſiue iuramento. præmiſsis interrogari, confeſsionibus propriis, aut teſtibus conuictos ab ingreſ ſu eccleſiæ interdici, ſu ſpendi, beneficiis priuari, ac bonorum publicatione puniri, verberari, in exilium mitti, deponi, ac in arctum monaſterium detrudi, in perpetuum carcerem damnari, ac exigentibus culpis, aut data incorrigibilitate degradari, ac ſeculari curiæ tradi, pœníſve aliis pecuniariis, vel corporalibus, canonicis, vel ſynodalibus, conſuetudinariis, ſiue arbitrariis puniri, aliquo lapſu temporis non ob ſtante. Deficiente verò legitima probatione ob vulgatam infamiam, graue ſcandalum, vehememtem ſuſpitionem ex teſtium dictis obortam illis purgationem indici, in qua ſi defecerint, vti conuictos puniri. Si verò capi non potuerint, abſentes eos pœnis damnari condignis. Pro quibus omnibus ac in neceſ ſariis eorum, veſtrum imploro officium, ac expenſas proteſtor & peto.