Ac ſimoniaco. Capvt xxiii. REcipiens ordines ab eo quem ſcit ſimoniacum, non recipit executionem, cùm ordinator non habeat, nec etiam ſi ignoranter, niſi diſpenſetur cum eo. ita dicit gloſ. in capitu. Per tuas. lo ij. de ſimo. in gloſ. fina. in fine. Et notar Ho ſtien. in ſumma, de tempo. ordin. §. A quo, verſicul. Quid ſi epiſcopum. & tenent etiam Angelus & Sylueſt. in ſuis ſummis, in verbo, irregularitas, in verſi. Septimò quæritur. Tu verò vide notabilem diſtinctionem, quam facit Præpo. in capit. Statuimus. lo j. in fin. prima quæ ſtione prima, vbi ſecundum eum multùm refert, an quis ordinetur à ſimoniaco tolerato, quia tunc non eſt quod imputetur illi, quia licet ſciat eum ſimoniacum, debet ſacramenta ab eo recipere, niſi eſ ſet notorium, vel teſtibus hoc poſ ſet probari. An à ſimoniaco præciſo, quia ſi ignoranter ex pietate eccleſiæ habetur rata. Si ſcienter & ſpontaneè, irrita eſt eius ordinatio. Si coactè, reus erit vſurpatæ dignitatis, ſi intra menſem cùm poterit, ad eccleſiam non redierit. Et vide Hoſtien. in dicto §. A quo. tenentem, quòd ſi credo vel ſcio Epiſcopum ſimoniacum, non in ſuo ordine, ſed in collatione ordinis, ſeu beneſiciorum, ſi poſ ſum obtinere quòd ab alio ordiner, hoc debeo facere, alioquin quamdiu toleratur ab eccleſia, & eſt occultus, ſecurè recipio ſi compellat me non obſtante, conſcientia repugnante.