Et qui epiſcopatui renunciauerat. Capvt xxvii. SVſcipiens ſcienter ſacros ordines ab eo qui loco ſimul & dignitati epiſcopali renunciauit, executionem officij non habet, vt in cap. j. de ordi. ab epiſcopo qui renuncia. epiſc. Quando verò non ſcienter id fecerit, diſcretus pontifex poterit diſpenſare, niſi craſ ſa & ſupina fuerit ignorantia, vt ibi: quia tunc ſi talis ignorãtia præceſ ſerit, vel ſcientia, ſolus papa diſpen ſat, ſecundum Abb. ibi. Si verò ignorantia eſt probabilis, inferior poteſt diſpenſare, ſecundum eum. Eſt autem probabilis ignorãtia in ordinato, quando epiſcopus renunciauit in curia, & veniens dixit, quòd non renunciauit dignitati, vel omnino tacuit renunciationem, vt notat Hoſtien. in ſumma, de ord. ab epiſcopis qui renuncia. in §. j. ver. Quid ſi à tali. per quem etiã vide quid iudicabitur in dubio, quando ſimpliciter renunciauit, de quo etiam per Abb. in dicto capitu. primo. prope fin. qui referendo Philip. & Hoſtien. concludit quòd tunc in dubio præ ſumitur renunciaſ ſe loco tantùm, & non dignitati. Et vide Angel. & Sylueſt. in ſuis ſummis, in verbo irregularitas, in verſi. Octauò quæritur.