# 28 Suspensionis, excommunicationis, ac interdicti censura nodati. Capvt xxviii. EXcommunicatus maiori excommunicatione, vel interdictus, aut suspensus ab homine, diuina officia celebrans in ordine suo degradandus est. Hanc conclu sionem ponit Hostien. in sua summa, in tit. de cleri. excom. minist. in col. j. allegando text. in cap. Latores, eodem titu. ex quo text. ibi Abb. in ij. nota. colligit argumentum, quod omne crimen inducens irregularitatem est depositione dignum, de quo se remittit ad notata in capitu. Cum non ab homine, & in cap. At si clerici. de iudi. Suspensi vero a canone, puta minori excommunicatione nodati, vel suspen si a benesiciis, & non ab officiis celebrantes non incurrunt irregularitatem, etsi grauiter delinquant. Idem Hostien. vbi supra, columna secunda. Et quia suspensio se habet multipliciter, vide bonam distinctionem Abb. in cap. fina. de cle. excom. depo. minis. Ex qua colliges quando suspensus celebrans sit irregularis, vel non. Et vide etiam Archi. Floren. in iij. parte, titu. xxviij. cap. j. in ยง. j. vbi hoc bene examinat. Et nota quod licet irregularitas contrahatur in casibus ipso iure, tamen poena depositionis qua punitur irregularis infligitur per sententiam, vt notat Ioan. And. in cap. iij. de cleri. excommunica. minis. quem sequitur Turrecrema. in capit. Si quis episcopus. xj. quae stione tertia.