# 29 Non ieiuni. Capvt xxix. SAcramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrari a Carthaginiensi concilio prohibitum est, quod fuit transcriptum a Gratiano in cap. Sacramenta. de conse. distin. j. Contrafacienti autem nulla ibi poena statuta fuit. Qui autem post cibum & potum etiam minimum diuina celebrauerit, excommunicationi subiacebit: {vt in concilio Toletano vij. in canone ij. quem retulit Gratia. in cap. nihil. vij. q. j. in §. nullus post cibum. Concilium tamen Bracharense secundum in Canone x. seuerius animaduertit disponens, quod presbyter in hoc delinquens continuo ab officio suo priuatus a proprio deponatur Episcopo. Item talis celebrans,} nisi praemis sa dormitione, priuandus est beneficio suo, vt in capitu. Si constiter it. de accusa. secundum Hostien. in summa, in tit. de con se. eccle. vel alta. in §. Et qualiter ieiuno. Vide tamen Cardi. in cap. Ex parte. de celebra, mis sa. in iiij. quest. vbi dicit quod celebrans post cibum vel potum potest deponi. allegat d. c. Si constitierit. & quia in illo tex. nulla fit mentio de depositione, intelligenda sunt verba Cardi. iuxta id quod notat Areti. in d. cap. Si constiterit. in iij. nota. dum dicit, Tertio tene menti hune tex. quod si presbyter celebrat post cibum sumptum ante dormitionem, istud dicitur crimen graue, & dignum depositione a beneficio. Sed aduerte quod ego credo quod per illum text. non pos set dari poe na priuationis beneficij clerico non ieiuno celebranti, quia secundum Abba. ibi post Hostien. vera cau sa priuationis fuit, quia ebriosus celebrauit, quod prae sumitur, quia per totam noctem stetit in potatione, & mane incontinenti celebrauit. Iudex ergo attenta personae & exces sus qualitate, ac facti publicitate, poena carceris aut suspensionis in delinquentem circa hoc poterit animaduertere. {Quia hodie seruari concilium illud Bracharense, es set nimis rigidum.} Vnum tamen nota in isto proposito, quod somnus non est de sub stantia digestionis, vt quis dicatur ieiunus, sed satis est quod sit perfecta digestio, notat Abb. in d. c. Si constiterit. circa finem. Vide Card. in d. c. Ex parte. qui dicit sufficere digestionem secundum qualitatem cibi sumpti: & quod dicunt Physici, quod digestio perficitur in septem horis. Credo tamen quod istae septem horae computandae sunt ab hora duodecima mediae noctis, alias autem qui coenas set hora prima vel secunda post duodecimam, non pos set celebrare, etiam in vndecima ante meridiem , quia licet cibus sit digestus, ille tamen non dicitur illo die ieiunus. {Et vide gl. in d. c. Nihil. in gl. fi. volentem , quod licet aliquis comederet ante medium noctis, & sentiret adhuc eructationes, quia nondum est cibus digestus, & quamdiu sentit cibum , abstinebit.}