C lericis in die s aepius celebrantibus nulla poena in sacris sanctionibus constituta est, sed nec illis hoc expresse prohibetur. {Imo potius in concilio celebrato per Archiepiscopum Maguntinum & aliquos Episcopos, anno Domini millesimo vigesimo tertio in loco Salegunstat in canone quinto, decretum fuit vt vnusquisque presbyter in die non amplius quam tres mis sas celebrare prae sumat. vnde vsque ad illum numerum licitum erat, illo tempore in paribus illis. Quod concilium habes in fine libri Decretorum diui Burchardi Episcopi Vuormaciésis qui interfuit in illo:} Iura namque canonica sufficere sacerdoti vnam mis sam celebrare solum affirmant, vt in cap. Sufficit. de conse. distin. j. & in cap. Consuluisti. & in cap. Tereferente. de celebra. mis sa, non tamen plures dicentibus poenam aliquam comminantur: licet text. in d. c. Suffic it, in fin. vers. dicat quod pro pecuniis, aut secularium adulationibus pluries celebrans vna die non existimat euadere damnationem, quod magis aeternam quam temporalem poenam videtur respicere. Sed quia tale facinus in conspectu populi graue solet iudicari, ídque aliquando auaritie caufa a pauper culis & parum doctis sacerdotibus perpetratur, non debent Ecclesiastici iudices illud leue reputare, sed attenta facti notorietate, populíque scandalo, personae que perpetrantis moribus & qualitatibus consideratis sic in hoc errantes corrigere, vt caeteri poenae metu a similibus cohibeantur. Adeo enim amor viuendi in ocio, clericorum bonam partem inuasit, vt hac tempestate vt laborem fugere possint, sacri ordines suscipiantur: euenit insuper vt iam pauperculi sacerdotes, eo solo tempore, quo sacrisicio mis s ae vacant, totius diei sumptus neces sarios promereri, ac deberi sibi contendunt, atque ob id vna solo celebratione, pluribus qui plures eleemosynas prae stiterunt satisfecis se arbitrantur: quod mihi semper iniquum visum est. Nullo enim iure, nullaque ratione astrictus est qui sacerdotem occupat per spacium vnius mis s ae ad eum in ocio alendum per totam illam diem, quin potius hoc aduersari videtur antiquis illis sanctorum patrum decretis, quibus statuerunt clericos quantumuis verbo Dei eruditos artificio sibi victum & vestitum quaerere, artificioloque praeter offensam suae professionis debere sibi parare vestimentum. Vt notanter inuenies in concilio Carthaginiensi iiij. in Capitulis. lj. lij. liij. & in cap. Clericus victum. cum c. seq. xcj. distinct.