C lericis in die ſ æpius celebrantibus nulla pœna in ſacris ſanctionibus conſtituta eſt, ſed nec illis hoc expreſsè prohibetur. {Imò potius in cõcilio celebrato per Archiepiſcopũ Magũ tinum & aliquos Epiſcopos, anno Domini milleſimo vigeſimo tertio in loco Salegunſtat in canone quinto, decretum fuit vt vnuſquiſque presbyter in die non amplius quàm tres miſ ſas celebrare præ ſumat. vnde vſque ad illum numerum licitum erat, illo tempore in paribus illis. Quod concilium habes in fine libri Decretorum diui Burchardi Epiſcopi Vuormaciéſis qui interfuit in illo:} Iura namq; canonica ſufficere ſacerdoti vnam miſ ſam celebrare ſolùm affirmant, vt in cap. Sufficit. de conſe. diſtin. j. & in cap. Conſuluiſti. & in cap. Tereferente. de celebra. miſ ſa, non tamen plures dicẽtibus pœnam aliquam comminantur: licet text. in d. c. Suffic it, in fin. verſ. dicat quòd pro pecuniis, aut ſecularium adulationibus pluries celebrans vna die non exiſtimat euadere damnationem, quòd magis æternam quàm temporalem pœnam videtur reſpicere. Sed quia tale facinus in conſpectu populi graue ſolet iudicari, ídque aliquando auaritię caufa à pauper culis & parum doctis ſacerdotibus perpetratur, non debent Eccleſiaſtici iudices illud leue reputare, ſed attenta facti notorietate, populíque ſcandalo, perſonæ q́ue perpetrantis moribus & qualitatibus conſideratis ſic in hoc errantes corrigere, vt cæteri pœnæ metu à ſimilibus cohibeantur. Adeò enim amor viuendi in ocio, clericorum bonam partem inuaſit, vt hac tempeſtate vt laborem fugere poſsint, sacri ordines ſuſcipiantur: euenit inſuper vt iam pauperculi ſacerdotes, eo ſolo tempore, quo ſacriſicio miſ ſ æ vacant, totius diei ſumptus neceſ ſarios promereri, ac deberi ſibi contendunt, atque ob id vna ſolo celebratione, pluribus qui plures eleemoſynas præ ſtiterunt ſatiſfeciſ ſe arbitrantur: quod mihi ſemper iniquum viſum eſt. Nullo enim iure, nullàque ratione aſtrictus eſt qui ſacerdotem occupat per ſpacium vnius miſ ſ æ ad eum in ocio alendum per totam illam diem, quin potius hoc aduerſari videtur antiquis illis ſanctorum patrum decretis, quibus ſtatuerunt clericos quantumuis verbo Dei eruditos artificio ſibi victum & veſtitum quærere, artiſiciolòq; præter offenſam ſuæ profeſsionis debere ſibi parare veſtimentum. Vt notanter inuenies in concilio Carthaginienſi iiij. in Capitulis. lj. lij. liij. & in cap. Clericus victum. cum c. ſeq. xcj. diſtinct.