S icvt non alij quam sacrati Deo sacerdotes debent mis sas celebrare, nec sacrificia super altare offerre, sic non in aliis quam in domino consecratis locis, id est, in tabernaculis, diuinis precibus a pontificibus delibatis, mis sas cantare, aut sacrificia offerre licet, nisi summa coegerit necessitas. verba sunt singularia text. in cap. Sicut. de consec. distin. j. Et in concilio Triburiensi, de quo in c. seq. disponitur, quod mis sarum solennia non nisi in locis ab episcopo con secratis, vel vbi ipse permiserit celebranda sunt: idem etiam disponitur in cap. Hic ergo, eadem distinct. quae iura sacerdotibus contrarium facientibus poe nam non statuunt. text. autem in cap. Nullus pres byter. el j. eadem distin. idem prohibet illis, qui de caetero participes voluerint es se sacerdotij. per quae verba videtur comminata talibus poena amittendi participationem sacerdotij. {Facit etiam concilium Carthagi. fecundum in Canone ix. vbi ita disponit, Quisquis presbyter inconsulto Episcopo, agenda in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo sibi contrarius existit.} Sexta autem synodus de qua in c. Clericos, ea. distin. dicit, Clericos qui ministrant in oratoriis quae intra domum sunt cum consensu episcopi loci hoc facere praecipimus. Si quis vero hoc non obseruauerit, deponatur. Vnde forte sumpta occasione acerrimam poenam talibus imponendam scripsit lex nostri regni, videlicet quod clerici qui taliter celebrant, deponantur, & in perpetuum carcerem damnentur. ita disponit Lex iiij. tit. x. parti. j. de qua nempe grauitate poenae summe mirandum est, cum hoc iure canonico non sit expres sum, parque per hoc fiat delictum hoc pluribus aliis grauissimis, pro quibus poena similis imponitur. At ne quisqua sibi suadeat hoc non es se tam graue iudicandum , ex eo quod pium & Christianum videatur, vbi libet velle videre corpus redemptoris nostri, & quia plures propter hoc s aepius audiunt mis sam, qui alias non audirent: nam contrarium aperte dicit text. in d. c. Sicut. per haec verba, Satius est enim mis sam non cantare, vel audire, quam in his locis vbi fieri non oportet, nisi pro summa necessitate contingat. Quis enim dubitat antiquos illos sanctissimos Ecclesiae patres plus dilexis se quam nos redemptorem nostrum, eiúsque aspectu delectari magis, & flagrare desiderio, & tamen non nisi in ecclesiis illum videre, seu si sacerdotes erant in eis tantummodo de coelo illum ad manus proprias (admirandis illis consecrationis verbis) aduocare audebant. Nos vero ad cubicula seu coe nacula nostra illum quotidie trahimus, nulla neces sitate vrgente, sed aut desidia quadam ad ecclesiam eundi, aut superbo quodam fastu, quasi iam parum sit solis hominum obsequiis coram hominibus venerari, nisi etiam inter nostram mundi pompam connumerare liceat, quod adhuc ipse filius Dei ad domus nostras nobis ministraturus ac cedit. Ad domus inquam, ludis, blasphemiis, ebrietatibus, ac luxuriae actibus obscoenis s aepissime violatas, cum Ecclesias sanctas Dei sola vnius coniugalis actus pollutio sine peccato facta contaminet , {vt per Syluest. in sum ma, in verbo consecratio, lo ij. §. Quinto quaeritur, vers. Tertius casus.} Si honorabilior nobis aliquis ad nos accedere vult, summum dedecus arbitramur, si non praeueniamus eundem ad eius hospitium euntes. At quem credimus Deum, quem confitemur redemptorem, quem tremendum iudicem expectamus, angelicis constipatum choris ad sordida nostra receptacula non modo venire permittimus, sed, si fas est dicere, compellimus. Aduertant quae so vniuersi Christiani, & tempestatis huius calamitatem considerent, & aliqua Germaniae oppida tam coelesti hoc munere (corpore videlicet filij Dei) orbata cognoscant , quum in omnibus retro actis seculis nusquam id contigis se legamus: quamuis Deus ipse summus plures haereses in sui offensam praedicari & recipi permiserit, & quod hoc miserrima nostra aetate succes serit, ad irreuerentiam erga dominicum corpus referamus. Constat enim nusquam sacerdotes maiori habitos contemptui , & Eucharistiae donum maiori ingratitudine susceptum , & irreuerentia tractatum fuis se. Timeántque qui talia contemnunt, tam graue Dei subire iudicium, tantíque muneris priuationem sibi & posteris promereri. Satis enim securi viuebant (paucis elapsis annis) qui talem nunc patiuntur animae morbum , & salutis aeternae dispendium . Vt autem magis pudeat Christianos hanc redemptori suo irreuerentiam facere, legant obsecro AEmilium Probum in vita Alcibiadis scribentem , aspersum fuis se infamia quod in domo sua facere mysteria dicebatur, quod nefas erat more Atheniensium . Et si inter Ethnicos(qui lapidibus & daemonibus immolabant pecudes) nefas es se hoc domi agere perpenderint , quam sit indecens intelli gant omnipotenti Deo patri, & creatori omnium vnigeniti filij sui Saluatoris nostri corpus & sanguinem virgineis visceribus compactum, cum ipsa diuinitate vnitum in impuris domibus offerre. Ad tantae igitur irreuerentiae damnum minuendum, oporteret episcopos omnes deprecari summum Pontificem, vt altaris portatilis facultates nullatenus concederet, & conces sas reuocaret, ac interim in suis dioecessibus prohiberet, ne quisquam sacerdos in priuata domo celebraret, nisi prius decentia loci per eos, aut suos vicarios examinata fuerit, dum tamen hoc in iudicum seu notariorum lucrum non cedat. Prohibere insuper, ne ornamenta ecclesiarum alicui extra illas commodentur. Deceret insuper ipsosque prae sules ad aliorum exemplum nunquam nisi in ecclesiis celebrare, aut mis sam audire, nam ipsis etiam episcopis in domibus nullatenus licere celebrare, di sponit text. praedictus inc. Sicut. {quod ante dispo suerat Concilium Laodicense, Can. viij. in haec verba, videlicet, Non oportet in domibus oblationes ab Episcopis siue presbyteris fieri.}