Ac in priuatis locis ſine Epiſcopi licentia celebrarunt. Capvt xxxiiii. S icvt non alij quàm ſacrati Deo ſacerdotes debent miſ ſas celebrare, nec ſacrificia ſuper altare offerre, ſic non in aliis quàm in domino conſecratis locis, id eſt, in tabernaculis, diuinis precibus à pontificibus delibatis, miſ ſas cantare, aut ſacrificia offerre licet, niſi ſumma coëgerit neceſsitas. verba ſunt ſingularia text. in cap. Sicut. de conſec. diſtin. j. Et in concilio Triburienſi, de quo in c. ſeq. diſponitur, quòd miſ ſarum ſolennia non niſi in locis ab epiſcopo con ſecratis, vel vbi ipſe permiſerit celebranda ſunt: idẽ etiam diſponitur in cap. Hic ergo, eadem diſtinct. quæ iura ſacerdotibus contrarium facientibus pœ nam non ſtatuunt. text. autem in cap. Nullus preſ byter. el j. eadem diſtin. idem prohibet illis, qui de cætero participes voluerint eſ ſe ſacerdotij. per quæ verba videtur comminata talibus pœna amittendi participationem ſacerdotij. {Facit etiam cõcilium Carthagi. fecundum in Canone ix. vbi ita diſponit, Quiſquis presbyter inconſulto Epiſcopo, agenda in quolibet loco voluerit celebrare, ipſe honori ſuo ſibi cõtrarius exiſtit.} Sexta autem ſynodus de qua in c. Clericos, ea. diſtin. dicit, Clericos qui miniſtrãt in oratoriis quæ intra domum ſunt cum conſenſu epiſcopi loci hoc facere præcipimus. Si quis verò hoc non obſeruauerit, deponatur. Vnde fortè ſumpta occaſione acerrimam pœnam talibus imponendam ſcripſit lex noſtri regni, videlicet quòd clerici qui taliter celebrant, deponantur, & in perpetuũ carcerem damnentur. ita diſponit Lex iiij. tit. x. parti. j. de qua nempe grauitate pœnæ ſummè mirandũ eſt, cùm hoc iure canonico non ſit expreſ ſum, pàrq; per hoc fiat delictũ hoc pluribus aliis grauiſsimis, pro quibus pœna ſimilis imponitur. At ne quiſquà ſibi ſuadeat hoc non eſ ſe tam graue iudicãdum , ex eo ꝙ pium & Chriſtianũ videatur, vbi libet velle videre corpus redemptoris noſtri, & quia plures propter hoc ſ æpius audiunt miſ ſam, qui aliâs non audirent: nam contrarium apertè dicit text. in d. c. Sicut. per hæc verba, Satius eſt enim miſ ſam non cantare, vel audire, quàm in his locis vbi fieri non oportet, niſi pro ſumma neceſsitate contingat. Quis enim dubitat antiquos illos ſanctiſsimos Eccleſiæ patres plus dilexiſ ſe quàm nos redemptorem noſtrum, eiúſque aſpectu delectari magis, & flagrare deſiderio, & tamen non niſi in eccleſiis illum videre, ſeu ſi ſacerdotes erant in eis tãtummodo de cœlo illum ad manus proprias (admirandis illis conſecrationis verbis) aduocare audebant. Nos verò ad cubicula ſeu cœ nacula noſtra illum quotidie trahimus, nulla neceſ ſitate vrgente, ſed aut deſidia quadam ad eccleſiam eundi, aut ſuperbo quodam faſtu, quaſi iam parũ ſit ſolis hominũ obſequiis coram hominibus venerari, niſi etiam inter noſtram mundi pompam connumerare liceat, quòd adhuc ipſe filius Dei ad domus noſtras nobis miniſtraturus ac cedit. Ad domus inquam, ludis, blaſphemiis, ebrietatibus, ac luxuriæ actibus obſcœnis ſ æpiſsimè violatas, cùm Eccleſias ſanctas Dei ſola vnius coniugalis actus pollutio ſine peccato facta cõtaminet , {vt per Sylueſt. in ſum ma, in verbo conſecratio, lo ij. §. Quintò quæritur, verſ. Tertius caſus.} Si honorabilior nobis aliquis ad nos accedere vult, ſummũ dedecus arbitramur, ſi nõ præueniamus eundem ad eius hoſpitium euntes. At quem credimus Deum, quem confitemur redemptorem, quem tremendũ iudicem expectamus, angelicis conſtipatum choris ad ſordida noſtra receptacula non modò venire permittimus, ſed, ſi fas eſt dicere, compellimus. Aduertant quæ ſo vniuerſi Chriſtiani, & tempeſtatis huius calamitatem conſiderent, & aliqua Germaniæ oppida tam cœleſti hoc munere (corpore videlicet filij Dei) orbata cogno ſcãt , quum in omnibus retro actis ſeculis nuſquàm id contigiſ ſe legamus: quàmuis Deus ipſe ſummus plures hæreſes in ſui offenſam prædicari & recipi permiſerit, & ꝙ hoc miſerrima noſtra ætate ſucceſ ſerit, ad irreuerentiã erga dominicũ corpus referamus. Conſtat enim nuſquã ſacerdotes maiori habitos cõtemptui , & Euchariſtiæ donũ maiori ingratitudine ſuſceptũ , & irreuerentia tractatum fuiſ ſe. Timeántque qui talia contemnunt, tam graue Dei ſubire iudicium, tantíq; muneris priuationẽ ſibi & poſteris promereri. Satis enim ſecuri viuebãt (paucis elapſis annis) qui talem nunc patiuntur animæ morbũ , & ſalutis æternæ diſpendiũ . Vt autẽ magis pudeat Chriſtianos hanc redẽptori ſuo irreuerentiã facere, legãt obſecro Æmilium Probum in vita Alcibiadis ſcribẽtem , aſperſum fuiſ ſe infamia ꝙ in domo ſua facere myſteria dicebatur, quod nefas erat more Athenienſiũ . Et ſi inter Ethnicos(qui lapidibus & dæmonibus immolabant pecudes) nefas eſ ſe hoc domi agere ppẽderint , quàm ſit indecẽs intelli gant omnipotẽti Deo patri, & creatori omniũ vnigeniti filij ſui Saluatoris noſtri corpus & ſanguinẽ virgineis viſceribus compactum, cum ipſa diuinitate vnitum in impuris domibus offerre. Ad tantæ igitur irreuerentiæ damnum minuendum, oporteret epiſcopos omnes deprecari ſummum Pontificem, vt altaris portatilis facultates nullatenus concederet, & conceſ ſas reuocaret, ac interim in ſuis diœceſsibus prohiberet, ne quiſquam ſacerdos in priuata domo celebraret, niſi prius decentia loci per eos, aut ſuos vicarios examinata fuerit, dum tamen hoc in iudicum ſeu notariorum lucrum non cedat. Prohibere inſuper, ne ornamenta eccleſiarum alicui extra illas commodentur. Deceret inſuper ipſóſq; præ ſules ad aliorum exemplum nunquàm niſi in eccleſiis celebrare, aut miſ ſam audire, nam ipſis etiam epiſcopis in domibus nullatenus licere celebrare, di ſponit text. prædictus inc. Sicut. {quod ante diſpo ſuerat Concilium Laodicenſe, Can. viij. in hæc verba, videlicet, Non oportet in domibus oblationes ab Epiſcopis ſiue presbyteris fieri.}