# 47 In nullo beneficiorum resident. Capvt xlvii. B eneficia omnia tam ratione naturali (quae dictat homines illis obsequia prae stare a quibus ob id stipendia recipiunt) quam communis iuris dispositione residentiam requirunt, de his enim quae animarum curam exigunt, planum est. De beneficiis vero simplicibus idem es se firmat Panormi. in cap. Quia nonnulli. de cleri. non residentibus, per tex. in cap. Super inordinata. de praeben. Consuetudo autem quae fere semper bona opera minuit, & secordiam ac inertiam in hominibus alit (cum a maiori parte eorum quae non semper iustior est oriri ac foueri soleat)iam inualuit, vt haec simplicia beneficia residentiam non requirant, quam in his doctores admittendam scribunt, ab illaque excusari beneficiator tradunt, cum per alios ecclesiis debita prae stentur obsequia. {Generaliter autem vide quinque casus in quibus nulla consuetudo excusat non residentem per Felin. in c. Cum omnes. col. xvij. & xviij. de consti . num. liiij.} Poena autem clerici non residentis in beneficio (etiam modicae ae stimationis) est, quod illo priuetur, vt in capitulo Conquerente. de clericis non residentibus, Et ibi Innocent, & Abba. notant ex eo. Quod procedit etiam in casu quo abes set clericus ex iusta causa, quia pos set priuari si monitus pro necessitatibus vel vtilitatibus ecclesiae suae venire recusaret. Notat Inno. in c. Ex tuae. de cler. non resid. argumento tex. in c. Sicut autem. Et in c. Absit. xj. q. iij. Quando vero beneficia non requirunt residentiam, si clerici vagantur, sufficit delictum vagationis ad priuationem, notat Inno. in d. c. Ex tuae. allegat text. in c. Non oportet. cum sequenti. vij. quae st. j. pro quo facit gl. in c. Non oporter. de conse . dis. vlti. quam dicit singularem & alibi non repertam Corse. in sing. in verbo vagabundus, ad hoc quod si beneficiatus est vagabundus, & tandiu absit, & dubitetur an viuat, an mortuus sit, poterit beneficium eius conferri alteri, quod corroborat pluribus notandis conclusionibus, quae procedunt in vagabundis. Modum autem procedendi ad priuationem in hoc casu breuitatis affectu hic tradere praetermisi, facile erit requirentibus inuenire.