In nullo beneficiorum reſident. Capvt xlvii. B eneficia omnia tã ratione naturali (quæ dictat homines illis obſequia præ ſtare à quibus ob id ſtipẽdia recipiunt) quàm communis iuris diſpoſitione reſidentiam requirunt, de his enim quæ animarum curam exigunt, planum eſt. De beneficiis verò ſimplicibus idem eſ ſe firmat Panormi. in cap. Quia nonnulli. de cleri. non reſidentibus, per tex. in cap. Super inordinata. de præben. Conſuetudo autem quæ ferè ſemper bona opera minuit, & ſecordiam ac inertiã in hominibus alit (cùm à maiori parte eorum quæ non ſemper iuſtior eſt oriri ac foueri ſoleat)iam inualuit, vt hæc ſimplicia beneficia reſidentiam non requirant, quam in his doctores admittendam ſcribunt, ab illàque excuſari beneficiator tradunt, cùm per alios eccleſiis debita præ ſtentur obſequia. {Generaliter autem vide quinque caſus in quibus nulla conſuetudo excuſat non reſidentem per Felin. in c. Cùm omnes. col. xvij. & xviij. de cõ ſti . num. liiij.} Pœna autem clerici non reſidentis in beneficio (etiam modicæ æ ſtimationis) eſt, quòd illo priuetur, vt in capitulo Conquerente. de clericis non reſidentibus, Et ibi Innocent, & Abba. notant ex eo. Quod procedit etiam in caſu quo abeſ ſet clericus ex iuſta cauſa, quia poſ ſet priuari ſi monitus pro neceſsitatibus vel vtilitatibus eccleſiæ ſuæ venire recuſaret. Notat Inno. in c. Ex tuæ. de cler. nõ reſid. argumẽto tex. in c. Sicut autem. Et in c. Abſit. xj. q. iij. Quando verò beneficia nõ requirũt reſidentiam, ſi clerici vagantur, ſufficit delictũ vagationis ad priuationem, notat Inno. in d. c. Ex tuæ. allegat text. in c. Non oportet. cum ſequenti. vij. quæ ſt. j. pro quo facit gl. in c. Non oporter. de cõ ſe . diſ. vlti. quam dicit ſingularem & alibi nõ repertam Corſe. in ſing. in verbo vagabundus, ad hoc quòd ſi beneficiatus eſt vagabundus, & tandiu abſit, & dubitetur an viuat, an mortuus ſit, poterit beneficium eius cõferri alteri, quod corroborat pluribus notandis concluſionibus, quæ procedunt in vagabundis. Modum autem procedendi ad priuationem in hoc caſu breuitatis affectu hîc tradere prætermiſi, facilè erit requirentibus inuenire.