# 50 Negociatores ac alienae rei conductores. Capvt l. N egociari lucri causa prohibitum est clericis, vt in cap. Secundum . ne cleri. vel mona. Vnde in Concilio Carthaginiensi vj. cap. xvij. sancitum est quod clericus aliquid excogitans turpis lucri gratia, abiiciatur a clero ac a communione alienus sit. {Eisdem prae terea prohibitum fuit inter alia in Concilio Calcedonensi in Cano. iij. conducere pos sessiones. Qui vero hoc fuis set transgres sus correctioni ecclesiasticae subiacere decreuit. Postea etiam in Concilio Carthaginiensi iij. in Cano. xv. clericis fuit prohibitum vt non es sent conductores nec turpi vllo lucro vel inhonesto negocio victum quaerant. Nulla etiam alia inflicta poena. Tandem, in concilio Arelatensi ij. in capitulo xiiij. dispositum est quod si clericus conductor alienae rei voluerit es se, aut turpis lucri gratia aliquod genus negociationis exerceat, depositus a clero, a communione alienus habeatur. {Facit etiam in proposito materiae huius capituli Concilium Tarraconense, Canone ij. Cuius verba sunt: Canonum statutis firmatum est vt quicunque in clero es se voluerit, emendi vilius vel vendendi carius studio non vtatur. Certe si voluerit exercere cohibeatur a clero. cuius Concilij dispositio a Gratiano refertur in c. canonum. xiiij. q. iiij. vbi etiam vide bonum text. Iulij papae. in c. quicunque. in hoc proposito.} Aduertendum est praeterea, quod quesita per clericum ex illicita negociatione danda sunt pauperibus, vt notat Matthaeus, quem ibi refert Card. in clement. j. in fin. de vi. & honest. cleric. Et notant Zenze. & Rai. ibi, quos refert Imo. ibi, in ij. col. Si tamen totum non reddiderint, non sunt in statu damnationis, vt notat Card. vbi supra, referendo fratrem Aluarum, & Zenze. & tenet etiam Imo. ibi referen. do solum Zenze. Et vide Archi. Floren. in sua summa, in iij. parte, tit. xiij. cap. ij. ยง. fin. vbi scripsit quod in foro poenitentiali debet clericis iniungi, vel saltem consuli quod ea quae taliter lucrati sunt studeant pauperibus erogare, qui solum allegat ad hoc text. in cap. Qui habetis. xiiij. quae st. v. Ex quo videtur velle, quod non tenentur clerici ad restitutionem taliter acquisitorum.