Negociatores ac alienæ rei conductores. Capvt l. N egociari lucri cauſa prohibitũ eſt clericis, vt in cap. Secundũ . ne cleri. vel mona. Vnde in Concilio Carthaginiẽ ſi vj. cap. xvij. ſancitum eſt quòd clericus aliquid excogitans turpis lucri gratia, abiiciatur à clero ac à communione alienus ſit. {Eiſdem præ terea prohibitum fuit inter alia in Concilio Calcedonenſi in Cano. iij. conducere poſ ſeſsiones. Qui verò hoc fuiſ ſet tranſgreſ ſus correctioni eccleſiaſticæ ſubiacere decreuit. Poſteà etiam in Concilio Carthaginienſi iij. in Cano. xv. clericis fuit prohibitũ vt nõ eſ ſent conductores nec turpi vllo lucro vel inhoneſto negocio victum quærant. Nulla etiam alia inflicta pœna. Tandem, in concilio Arelatenſi ij. in capitulo xiiij. diſpoſitum eſt quòd ſi clericus conductor alienæ rei voluerit eſ ſe, aut turpis lucri gratia aliquod genus negociationis exerceat, depoſitus à clero, à communione alienus habeatur. {Facit etiam in propoſito materiæ huius capituli Concilium Tarraconenſe, Canone ij. Cuius verba ſunt: Canonum ſtatutis firmatum eſt vt quicunq; in clero eſ ſe voluerit, emendi vilius vel vendendi carius ſtudio non vtatur. Certè ſi voluerit exercere cohibeatur à clero. cuius Concilij diſpoſitio à Gratiano refertur in c. canonum. xiiij. q. iiij. vbi etiam vide bonum text. Iulij papæ. in c. quicunque. in hoc propoſito.} Aduertendum eſt præterea, quòd queſita per clericum ex illicita negociatione danda ſunt pauperibus, vt notat Matthæus, quẽ ibi refert Card. in clement. j. in fin. de vi. & honeſt. cleric. Et notant Zenze. & Rai. ibi, quos refert Imo. ibi, in ij. col. Si tamen totum non reddiderint, non ſunt in ſtatu damnationis, vt notat Card. vbi ſuprà, referendo fratrẽ Aluarum, & Zenze. & tenet etiam Imo. ibi referen. do ſolum Zenze. Et vide Archi. Floren. in ſua ſumma, in iij. parte, tit. xiij. cap. ij. §. fin. vbi ſcripſit quòd in foro pœnitentiali debet clericis iniungi, vel ſaltem conſuli quòd ea quæ taliter lucrati ſunt ſtudeãt pauperibus erogare, qui ſolùm allegat ad hoc text. in cap. Qui habetis. xiiij. quæ ſt. v. Ex quo videtur velle, quòd non tenentur clerici ad reſtitutionem taliter acquiſitorum.