# 51 Proxenetae illicitorum contractuum. Capvt li. C lericvs proxeneta illicitorum contractuum a proprio gradu debet deponi: haec est sententia Rom. in singu. Dccxxij. incip. Proxeneta, allegat text. in capitu. Si quis episcopus. j. quae stio. j. Sed ex illo text. iudi cio meo non potest elici tam generalis propositio, quia solum disponit in mediatore ordinum precio susceptorum:quo casu praecipit tex. ille quod clericus mediator a proprio gradu decidat, & sic deponatur, secundum Docto. ibi. Vnde ego non auderem poenam inflictam clerico mediatori in crimine simoniae per illud Concilium Calcedonense extendere ad proxenetam, seu mediatorem illicitorum contractuum, nulla facta distinctione: sed crederem poenam illius text. in suo casu practicandam, & clericum alterius contractus illiciti mediatorem poena arbitraria puniendum, attenta contractus initi prauitate, & participatione lucri per clericum facta, & exemplo vel scandalo inde suborto. Pos set tamen corroborari opinio Roma. de qua supra per text. in capitulo primo, de testibus, in vj. vbi probatur quod etiam mediator criminis dicitur ipsum delictum committere. ex quo ibi hoc notant Ancha. & Philip. & inferunt ad statuta imponentia poenam committentibus delictum, quod videntur includere etiam mediatores, facit glos. notabilis in l. Si sciente. ff. de parrici. quae proba quod proxeneta in contractibus vsurariis potest dici vsurarius, dum dicit quod proxenetae in talibus contractibus tenentur reddere vsuras, ac si ipsi accepis sent, quam allegat Philip. in d. cap. j.