Proxenetæ illicitorum contractuum. Capvt li. C lericvs proxeneta illicitorum contractuũ à proprio gradu debet deponi: hæc eſt ſentẽtia Rom. in ſingu. Dccxxij. incip. Proxeneta, allegat text. in capitu. Si quis epiſcopus. j. quæ ſtio. j. Sed ex illo text. iudi cio meo non poteſt elici tam generalis propoſitio, quia ſolùm diſponit in mediatore ordinum precio ſuſceptorum:quo caſu præcipit tex. ille quòd clericus mediator à proprio gradu decidat, & ſic deponatur, ſecundum Docto. ibi. Vnde ego non auderem pœnam inflictam clerico mediatori in crimine ſimoniæ per illud Concilium Calcedonenſe extendere ad proxenetam, ſeu mediatorem illicitorum contractuum, nulla facta diſtinctione: ſed crederem pœnam illius text. in ſuo caſu practicandam, & clericum alterius contractus illiciti mediatorem pœna arbitraria puniendum, attenta contractus initi prauitate, & participatione lucri per clericum facta, & exemplo vel ſcandalo inde ſuborto. Poſ ſet tamen corroborari opinio Roma. de qua ſuprà per text. in capitulo primo, de teſtibus, in vj. vbi probatur quòd etiam mediator criminis dicitur ipſum delictum committere. ex quo ibi hoc notant Ancha. & Philip. & inferunt ad ſtatuta imponentia pœnam committentibus delictum, quòd videntur includere etiam mediatores, facit gloſ. notabilis in l. Si ſciente. ff. de parrici. quæ proba quòd proxeneta in contractibus vſurariis poteſt dici vſurarius, dum dicit quòd proxenetæ in talibus contractibus tenentur reddere vſuras, ac ſi ipſi accepiſ ſent, quam allegat Philip. in d. cap. j.