CLericis qui talia agunt, & occasione huiuscemodi administrationis, propter pecuniariam causam deprehenduntur in fraude non subuenitur ab ecclesia, vt disponit text. in cap. Sacerdotibus. ne cleri. vel mona. quod intellige de clericis constitutis in sacris, vel benesiciatis, fecundum Abb. ibi, per ea quae ipse natat in cap. j. eod. titu. vbi in sina. verbis concludit quod clericis in minoribus non benesiciatis non prohibentur negotia secularia alias licita. Et nota secundum eundem Abb. post Inno. quod ille text. in c. Sacerdotibus. dum prohibet clericos es se procuratores rerum laicorum, intelligitur in procuratore generali:nam procurare vel administrare vnum negotium laicorum non est clericis prohibitum, quod dicit menti tenendum. & idem tenet Abb. post Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Sed nec. in col. j. eod. titu. {idem tenet Inno. in c. j. de obliga. ad ratio. quem sequuntur plures doct. relati per Phil. in c. cum I, & A. col. 6. nume. 17. de re iudi. quod tamen limita, nisi illud vnicum negotium ita multum es set arduum & diffusum, quod haberet distrahere clericum, sicut multa negotia secundum Phili. in c. ij. de iudi. col. ij. nu. 4. Item limita vt infra in c. 55.} Item aduerte quod inquantum dicitur in d. c. Sacerdotibus, quod talibus clericis non subuenitur ab ecclesia, intelligunt Docto. communiter secundum Abb. ibi, quod non per hoc datur autoritas Iudici laico capiendi eos. Sed dicit quod clerici non debent eis subuenire, dando illis pecuniam ad satisfaciendum de fraude, vel dando fauorem eis vel auxilium, quominus debeant respondere in loco in quo ges serunt administratio nem. {Quomodo autem fuerit olim clericis prohibitum similibus vacare, vide in concilio Carthaginensi primo, Cano. 6. Cuius verba sunt: Nicasius epi scopus Culustitanus dixit, Credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae: & displicere vobis, vt qui seruiunt Deo, & annexi sunt clero, non accedant ad actiones, seu administrationem vel procurationem domorum. Grationus episcopus dixit, Et Apostolorum statuta sunt, quae dicunt, Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, prĂ³inde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine officio clericorum. Vniuersi dixerunt , Hoc obseruemus. cuius canonis verba referuntur in c. credo. xxj. q. iij. licet eius suprascriptio corrupta sit.}