CLerici in ſacris ordinibus conſtituti, tabellionatus officium exercere non debent, & ſi aliter fecerint, prælati debent hoc illis interdicere, per beneficiorum ſubtractionem. Ita diſponit text. in capitu. Sicut. ne cleri. vel mona. Aſsignat Abb. ibi duas rationes, ſcilicet quòd officium eſt vile & ſ æculare. In cauſis verò ſpiritualibus & eccle ſiaſticis, clericos indigentes ad id officium admittendos eſ ſe arbitratur Abb. ibi, col. iij. Et aduerte quòd hoc etiam habet locum in clericis in minoribus beneficiatis, ſecundum Anto. ibi, cui aſ ſentitur Abb. d. colum. iij. poſt Hoſtien. Clerici verò in ſacris non beneficiati poſ ſent vti iſto officio, voluit Hoſtien. ibi, quem ſequitur Abb. {de quo vide, latè per Iaſo. vbi hoc limitat nouem modis, in l. j. §. huius ſtudij. ff. de iuſti. & iure. nu. 8.} Vnum eſt præterea aduertendum in hac materia, quòd licet clerici non poſsint recipere nouas rogationes tanquam tabelliones, veteres tamen poterunt complere, probatur ex gloſ. in cap. Vt officium. in verbo, præmiſ ſa. de hæred. in vj. quæ hoc determinauit in monacho, quam ibi dicit ſingularem & menti tenendam Phil. qui dicit, quòd ratio huius eſt, quia cõplere veteres rogationes non eſt originale officium, ſed executio rogationis iam factæ, & trahitur retro ac ſi à principio fuiſ ſent extenſ æ: dicit tamen vlterius vnum quod eſt notandũ , quòd non debent hoc facere ſine licentia ſuperioris, ſecundum Ioan. de Lignano, & Domi. Item nota quòd clericatum vel beneficium non perdunt clerici per ſuperuenientiã tabellionatus. ita concludit Abb. ibi, colum. ij. licet Vincen. voluerit quòd clericus in minoribus, ſuſcipiendo tabellionatum cedit clericatui & beneſicio: quod ibi intelligit Ioan. And. & placet Abb. quando tale officium reciperetur à principe, & deputaret eum ad publica & criminalia officia. Quod ego adhuc ſubintelligerem, quando talis cœpiſ ſet vti officio in criminalibus, antè verò non. Quæri præterea poteſt non ab re in materia huius capituli, Si clericus tabellio fuit condemnatus de fal ſo per Epiſcopum ſuum, & poſtea per eundem reſtitutus in integrum, & conficiat inſtrumenta tanquam publicus notarius, an valeant? quam quæ ſtionem mouet Bold. in j. volum. conſil. eccl. proponitur quòd quidam, & concludit quòd non: quia epiſcopus non poteſt reſtituere infamem, cùm hoc ſit reſeruatum principi, vt per Innocen. & alios in cap. Cùm t. de re iudic.