# 53 Tabellionatus officium exercentes. Capvt liii. CLerici in sacris ordinibus constituti, tabellionatus officium exercere non debent, & si aliter fecerint, praelati debent hoc illis interdicere, per beneficiorum subtractionem. Ita disponit text. in capitu. Sicut. ne cleri. vel mona. Assignat Abb. ibi duas rationes, scilicet quod officium est vile & s aeculare. In causis vero spiritualibus & eccle siasticis, clericos indigentes ad id officium admittendos es se arbitratur Abb. ibi, col. iij. Et aduerte quod hoc etiam habet locum in clericis in minoribus beneficiatis, secundum Anto. ibi, cui as sentitur Abb. d. colum. iij. post Hostien. Clerici vero in sacris non beneficiati pos sent vti isto officio, voluit Hostien. ibi, quem sequitur Abb. {de quo vide, late per Iaso. vbi hoc limitat nouem modis, in l. j. ยง. huius studij. ff. de iusti. & iure. nu. 8.} Vnum est praeterea aduertendum in hac materia, quod licet clerici non possint recipere nouas rogationes tanquam tabelliones, veteres tamen poterunt complere, probatur ex glos. in cap. Vt officium. in verbo, praemis sa. de haered. in vj. quae hoc determinauit in monacho, quam ibi dicit singularem & menti tenendam Phil. qui dicit, quod ratio huius est, quia complere veteres rogationes non est originale officium, sed executio rogationis iam factae, & trahitur retro ac si a principio fuis sent extens ae: dicit tamen vlterius vnum quod est notandum , quod non debent hoc facere sine licentia superioris, secundum Ioan. de Lignano, & Domi. Item nota quod clericatum vel beneficium non perdunt clerici per superuenientiam tabellionatus. ita concludit Abb. ibi, colum. ij. licet Vincen. voluerit quod clericus in minoribus, suscipiendo tabellionatum cedit clericatui & benesicio: quod ibi intelligit Ioan. And. & placet Abb. quando tale officium reciperetur a principe, & deputaret eum ad publica & criminalia officia. Quod ego adhuc subintelligerem, quando talis coepis set vti officio in criminalibus, ante vero non. Quaeri praeterea potest non ab re in materia huius capituli, Si clericus tabellio fuit condemnatus de fal so per Episcopum suum, & postea per eundem restitutus in integrum, & conficiat instrumenta tanquam publicus notarius, an valeant? quam quae stionem mouet Bold. in j. volum. consil. eccl. proponitur quod quidam, & concludit quod non: quia episcopus non potest restituere infamem, cum hoc sit reseruatum principi, vt per Innocen. & alios in cap. Cum t. de re iudic.