SAcroſancta {illa Calcedonẽ ſis Synodus, in Canone iij. Clericos miſceri ſecularibus procurationibus prohibuit, niſi fortè qui legibus ad minorum tutelas, ſiue curationes inexcuſabiles attrahuntur, aut quibus ipſius ciuitatis Epiſcopus eccleſiaſticarum rerum commiſerit gubernacula, vel orphanorũ , aut vidua rum, quæ indefeſ ſa ſunt, aut earum perſonarum, quę maximè eccleſiaſtico indigent adminiculo. Tranſ greſ ſori autem nullam aliam pœnam irrogat, niſi quòd correptioni eccleſiaſticæ ſubiaceat. Conciliũ præterea Carthaginenſe tertium eos eſ ſe procuratores, ſimpliciter prohibuit Cano. xv. Poſtea verò Alexan. iij. in concilio Lateraũ . inhibuit clericis procurationes villarum exercere, pœna contrafacienti po ſita, quòd ab eccleſiaſtico miniſterio fiat alienus. Vnde colligitur, quod} clericus generalis procurator deponendus eſt, vt in cap. Sed nec. ne cle. vel mona. Et licet ille tex. ſimpliciter prohibeat clericis procurationes: Inno. tamen quem ibi ſequitur Abb. intelligit de procuratione generali, quaſi ſentiat, quòd poſsit clericus vnum negotium procurare etiam laici: quod latius ſequitur idem Abb. in cap. ij. eod. tit. dummodo clericus non ſuſcipiat illud negotium ex cupiditate, quia tunc nec vnum negotium licet clerico procurare, ſecundum eum. Et ſic intelligit ſententiam Collectarij in locis per eum relatis, quæ aduer ſabatur doctrinæ Inno. {Intellige etiam dummodo illud vnum negotium non ita multũ ſit arduum ac diffuſum quòd haberet diſtrahere clericũ ſicut multa negotia vt tenet Philip. in cap. ij. de iudi. colum. ij. nume. 4. & dixi ſuprà in cap. 52.} quantum verò ad pœnam depoſitionis, de qua hîc vide quod dicam in capitu. ſequen.