# 55 Uillarum procurationes suscipientes. Capvt lv. SAcrosancta {illa Calcedonensis Synodus, in Canone iij. Clericos misceri secularibus procurationibus prohibuit, nisi forte qui legibus ad minorum tutelas, siue curationes inexcusabiles attrahuntur, aut quibus ipsius ciuitatis Episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, vel orphanorum , aut vidua rum, quae indefes sa sunt, aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent adminiculo. Trans gres sori autem nullam aliam poenam irrogat, nisi quod correptioni ecclesiasticae subiaceat. Concilium praeterea Carthaginense tertium eos es se procuratores, simpliciter prohibuit Cano. xv. Postea vero Alexan. iij. in concilio Lateran . inhibuit clericis procurationes villarum exercere, poena contrafacienti po sita, quod ab ecclesiastico ministerio fiat alienus. Vnde colligitur, quod} clericus generalis procurator deponendus est, vt in cap. Sed nec. ne cle. vel mona. Et licet ille tex. simpliciter prohibeat clericis procurationes: Inno. tamen quem ibi sequitur Abb. intelligit de procuratione generali, quasi sentiat, quod possit clericus vnum negotium procurare etiam laici: quod latius sequitur idem Abb. in cap. ij. eod. tit. dummodo clericus non suscipiat illud negotium ex cupiditate, quia tunc nec vnum negotium licet clerico procurare, secundum eum. Et sic intelligit sententiam Collectarij in locis per eum relatis, quae aduer sabatur doctrinae Inno. {Intellige etiam dummodo illud vnum negotium non ita multum sit arduum ac diffusum quod haberet distrahere clericum sicut multa negotia vt tenet Philip. in cap. ij. de iudi. colum. ij. nume. 4. & dixi supra in cap. 52.} quantum vero ad poenam depositionis, de qua hic vide quod dicam in capitu. sequen.