I ocvlatores dicuntur latores ioci in publicum, facientes spectaculum porprij corporis, vt per Ioan. mona. in cap. j. de vit. & honest. cler. in v j. per text. in cap. Cum decorem. eod. titu. & per l. ij. ff. de his qui not. infam. & glos. in dict. c. j. Hoc vero vocabulum Goliardos, vulgare est Gallorum, & Buffones, vulgare est Tuscorum, secundum Ioan. Mona. & glos. ibi: hos tamen alibi appellat canon histriones. iiij. quae st. j. cap. j. de consec. distinct. ij. cap. Pro dilectione, secundum Ioan. Andr. & Domi. ibi, tamen in illis capitulis non fit mentio de aliqua ex tribus dictionibus praedictis, sed solum de histrione. Ex quo videntur dicti doctores intelligere, quod idem significat haec dictio histrio, quod tres dictiones praedictae. Et clerici qui tales se faciunt si per annum illam artem ignominiosam exercuerint, ipso iure carent omni priuilegio clericali. Si autem breuiori tempore, tunc si tertio moniti non resipuerint, carent etiam omni priuilegio clericali. Ita disponit text. in dict. cap. j. & facit in proposito decretum Concilij Carthaginien. iiij. a Gratiano transcriptum, in cap. Clericum. xlvj. distinct. vbi disponitur, Clericum scurrilem, & verbis turpibus ioculatorem, ab officio es se retrahendum. Annus autem de quo supra continuus debet es se, vt poenam praedictam quis incurrat: vt notat Ioan. mona. ibi, & Archidiaco. Ioan. Andr. & Domini. Vnde si in diuersis mensibus diuersorum annorum, qui simul iuncti vnum face rent integrum annum , quis vteretur praedicta arte, non haberet locum ista poena, secundum Anch. & Domini. ibi Aduerte praeterea quod licet Ioan . mo. in. d. c. j. teneat quod clerici in sacris non amittant priuilegium in isto casu, contrarium tamen tenent Arch. Ioan . And. Anch. Domin. & Phili. ibi, pos sunt tamen recuperare ipsum priuilegium per dispensationem episcopi, quando in hoc delinquens es set poenitens & vere contritus secundum Ioan. And. & Anch. ibi, & Domi. Et vide Bartho. de Cas saneo in consuetudinibus Burgundiae . fol. l. in. ยง. Septimo sallitur. vbi limitando regulam quod clerici non pos sunt de crimine coram seculari Iudice conueniri , dicit quod hoc fallit in clerico goliardo, buffone vel ioculatore, qui tertio monitus non desistit, quia talis est ipso iure priuatus omni priuilegio clericali. Ex quo videtur velle quod propter hoc crimen clericus efficitur de foro iudicis secularis. {pro quo etiam vide Stepha. Aufre. in clem. j. de offi. ord.} Et licet vt supra dictum est Doctores teneant contra Ioan. mona. & sic, quod haec poena procedat in clericis etiam in sacris, dicit Bar. vbi supra, quod tutius est tenere opinionem Io. mona. contra Archid. & sequaces propter actualem degradationem, quae in hoc casu secundum eum videtur neces saria: cuius opinionem videtur sequi Phili. Probus in addi. ad Io. mona. Ego tamen credo quod opinio Archi. & aliorum contra Io. mona. sit vera. Nec obstat illud de degradatione quod Barthol. de Cas saneo vbi supra dicit: quia non sequitur, est neces saria degradation in casu isto, ergo bene dicit Io. mona. dum as serit quod poena ista non procedit in clericis in sacris. quia Doctores contrarium tenentes, non negant degradationem es se neces sa riam, licet de ea non faciant mentionem, & si neces saria est in casu nostro, etiam facienda es set in clerico in minoribus, quia ille etiam capax est degradationis, vt videbis infra super verbo degradari: neque constat ex verbis Ioan. mona. quod ideo dicar, quod clerici in minoribus amittunt priuilegium, iuxta formam text. in dict. capitu. j. quia in eis non est neces saria degradatio.