I ocvlatores dicuntur latores ioci in publicum, faciẽtes ſpectaculum porprij corporis, vt per Ioan. mona. in cap. j. de vit. & honeſt. cler. in v j. per text. in cap. Cum decorem. eod. titu. & per l. ij. ff. de his qui not. infam. & gloſ. in dict. c. j. Hoc verò vocabulum Goliardos, vulgare eſt Gallorum, & Buffones, vulgare eſt Tuſcorum, ſecundùm Ioan. Mona. & gloſ. ibi: hos tamen alibi appellat canon hiſtriones. iiij. quæ ſt. j. cap. j. de conſec. diſtinct. ij. cap. Pro dilectione, ſecundùm Ioan. Andr. & Domi. ibi, tamen in illis capitulis non fit mentio de aliqua ex tribus dictionibus prædictis, ſed ſolùm de hiſtrione. Ex quo videntur dicti doctores intelligere, quòd idem ſignificat hæc dictio hiſtrio, quod tres dictiones prædictæ. Et clerici qui tales ſe faciunt ſi per annum illam artem ignominioſam exercuerint, ipſo iure carent omni priuilegio clericali. Si autem breuiori tempore, tunc ſi tertiò moniti non reſipuerint, carent etiam omni priuilegio clericali. Ita diſponit text. in dict. cap. j. & facit in propoſito decretum Concilij Carthaginien. iiij. à Gratiano tranſcriptum, in cap. Clericum. xlvj. diſtinct. vbi diſponitur, Clericum ſcurrilem, & verbis turpibus ioculatorem, ab officio eſ ſe retrahendum. Annus autem de quo ſuprà continuus debet eſ ſe, vt pœnam prædictam quis incurrat: vt notat Ioan. mona. ibi, & Archidiaco. Ioan. Andr. & Domini. Vnde ſi in diuerſis menſibus diuerſorum annorum, qui ſimul iũcti vnũ fac rẽt integrũ annũ , quis vteretur prædicta arte, nõ haberet locũ iſta pœna, ſecũdùm Anch. & Domini. ibi Aduerte præterea quòd licet Ioã . mo. in. d. c. j. teneat quòd clerici in ſacris nõ amittant priuilegiũ in iſto caſu, cõtrariũ tamẽ tenẽt Arch. Ioã . And. Anch. Domin. & Phili. ibi, poſ ſunt tamẽ recuperare ipſum priuilegiũ per diſpẽ ſationẽ epiſcopi, quãdo in hoc delinquẽs eſ ſet pœnitẽs & verè cõtritus ſecũdùm Ioan. And. & Anch. ibi, & Domi. Et vide Bartho. de Caſ ſaneo in cõ ſuetudinibus Burgũdiæ . fol. l. in. §. Septimò ſallitur. vbi limitando regulã quòd clerici non poſ ſunt de crimine corã ſeculari Iudice cõueniri , dicit quòd hoc fallit in clerico goliardo, buffone vel ioculatore, qui tertiò monitus non deſiſtit, quia talis eſt ipſo iure priuatus omni priuilegio clericali. Ex quo videtur velle quòd propter hoc crimen clericus efficitur de foro iudicis ſecularis. {pro quo etiã vide Stepha. Aufre. in clem. j. de offi. ord.} Et licet vt ſuprà dictũ eſt Doctores teneãt contra Ioan. mona. & ſic, quòd hæc pœna procedat in clericis etiã in ſacris, dicit Bar. vbi ſuprà, quòd tutius eſt tenere opinionẽ Io. mona. contra Archid. & ſequaces propter actualem degradationem, quæ in hoc caſu ſecũdũ eũ videtur neceſ ſaria: cuius opinionẽ videtur ſequi Phili. Probus in addi. ad Io. mona. Ego tamen credo quòd opinio Archi. & aliorũ cõtra Io. mona. ſit vera. Nec obſtat illud de degradatione quod Barthol. de Caſ ſaneo vbi ſuprà dicit: quia non ſequitur, eſt neceſ ſaria degradation in caſu iſto, ergo bene dicit Io. mona. dum aſ ſerit quòd pœna iſta non procedit in clericis in ſacris. quia Doctores contrarium tenentes, non negant degradationem eſ ſe neceſ ſa riam, licet de ea nõ faciant mentionem, & ſi neceſ ſaria eſt in caſu noſtro, etiam facienda eſ ſet in clerico in minoribus, quia ille etiam capax eſt degradationis, vt videbis infrà ſuper verbo degradari: neque cõ ſtat ex verbis Ioan. mona. quòd ideo dicar, quòd clerici in minoribus amittunt priuilegium, iuxta formam text. in dict. capitu. j. quia in eis non eſt neceſ ſaria degradatio.