# 63 Carnificum, seu macellariorum, aut tabernariorum officium publice & personaliter exercentes. Capvt lxiii. C lerici nominatim & tertio moniti, vt ab huiusmodi officiis desistant, si non fecerint, aut officia illa resumpserint, coniugati omnino, non coniugati vero in rebus, & si omnino incedunt vt laici in personis, priuilegium clericale quamdiu praemissis institerint, eo ipso amittant. ita dispositum est per Concilium Viennens. vt in Clement. j. de vi. & honest. cleric. Et aduerte quod poenam hanc incurrunt etiam clerici praedicta officia exercentes pro vtilitate dominorum quibus seruiunt: quia in hoc non habetur re spectus ad eum cuius interest, sed solum ad eum qui talia officia exercet per se & publice secundum Bonifacium ibi, prope fin. post Paul. & Guilliel. Quem etiam ibi vide prius tenentem post Paul. quod clerici puniuntur praedicta poena, quamuis non exerceant continue dicta officia, sed per dilucida interualla, dum tamen eo tempore quo non exercent de sistant propter aliam causam, & non causa hone statis ordinis clericalis. Vt autem poenam hanc incurrant clerici debent nominari proprio nomine & expres so in monitione illis facienda, per glos. ibi, in verbo nominatim: quae quidem monitio debet fieri publice in ecclesiis per presbyterum vel prae conem in scriptis, vel sine scriptis, vel in locis aliis publicis secundum Guiliel. de monte Lau. ibi: quod tamen videtur intelligere Bonifacius ibi prope fin. quando non pos sunt clerici apprehendi: nam si pos fent, monitio debet fieri in personis monitorum, quem etiam vide dicentem quod forsan sufficeret, si fieret monitio in loco habitationis. & vide Cardi. ibi, in vij. quae st. concludentem, quod quando monitio fieret per circumlocutiones omnino specificas: tunc aeque fit certificatio, sicut per nomen proprium : & in casu nostro talis monitio sufficeret, dum clare constet de quibus fiat mentio. & idem tenent zenze. & Petrus de Ancha. & Bonifac. & Imo. ibi: quos sequitur etiam Ioan. de Vanchel. in suo breuiario, super dict. clement. licet Paul. & Ioan. de Ligna. teneant contrarium secundum eum . Debet etiam es se monitio trina, adeo quod non sufficeret vnum peremptorium pro omnibus, vt not. etiam glos. ibi. Cardin. autem in viij. quae stio. concludit vnam monitionem cum tribus interuallis equiparari in isto casu tribus monitionibus, & sic intelligit opinionem Zenze . ne contradicat Stephano: & sic videtur, quod possit intelligi opinio Anch. & Ioan . de Imo. ibi, qui videntur simpliciter tenere opi. glo. & Ioan. de Ligna. & Zenze. In arbitrio praeterea est episcopi in his monitioni bus statuere terminum quem voluerit, sed postquam statuerit, non licebit immutare prius quam lapsus fuerit, sed cum durat, prorogare poterit ex causa. ita Cardi. ibi post Lau. in ix. quae stio. in fin. Et aduerte quod inquantum supra dictum est, quod reassumens officium prohibitum ex praedictis postquam dimi sit, incurrit poenam: limitandum est, nisi reas sumens dimittat illud durante termino monitionum, vt declarat glos. ibi, in verbo resumpserint, quam sequitur Cardin. ibi post Laud. & Paul. in x. quae stion. Et idem sequitur Imol. ibi super eadem glos. Quod tamen optime sublimitat & declarat Bonifa. ibi, in colum. iiij. versic. Sed istud. Vbi dicit quod praedictam limitationem putat veram, quando primo dimissio fuit facta simpliciter: nam tunc quia constat de causa dimissionis, & sumus in materia poenali, intelligendum est prout placet ipsi monito: secus autem vbi constat de dimissione propter monitionem praecedentem: tunc enim monitio fuit sortita suum effectum, & sic amplius non potest dici quod durat terminus monitionis: & ideo reas sumptio per eum facta nocebit ei, tanquam facta, expirata iam monitione, licet postea ductus poenitentia quia reas sumpsit, dimittat intra terminum sibi datum in monitione. Item nota quod si clericus vtatur aliis vilibus officiis, vt puta aptare pelles, vel si sint lenones, vel balneorum publici custodes non incurrunt praedictam poenam, licet videatur in talibus es se identitas rationis, & in aliquibus eorum maior ratio, vt colligitur ex glos. iiij. in d. clem. & ex his quae no. ibi Card. quamuis contrarium teneat Zenze. ibi, quem videtur sequi Bonifa. ibi, in col. ij. ver. Conclude , qui etiam addit, quod si clericus exer ceret officium mundandi cloacas, quod forsan haberet locum poena d. clem. quod ego non opinor verum , sequendo dictam opinionem Cardi. post glo. quia si lenones non comprehenduntur sub ea, quia non sunt expressi, multo minus mundantes cloacas. Crederem tamen quod & si tales non comprehenduntur, quia ille text. videtur specialiter prohibere illa officia ibi expres sa, ex eo forte, quod in illa aetare frequentius peccabatur in illis, secundum Cardi. ibi, Si clericus vteretur aliquo ex praedictis officiis, vel similibus vilibus, vel inhonestis, si monitus non desisteret, puniendus es set superioris sui arbitrio, attenta officij & personae qualitate, & temporis diuturnitate, & aliis quae infra in arbitrariis consideranda tradimus.