Carnificum, ſeu macellariorum, aut tabernariorum officium publicè & perſonaliter exercentes. Capvt lxiii. C lerici nominatim & tertiò moniti, vt ab huiuſmodi officiis deſiſtant, ſi non fecerint, aut officia illa reſumpſerint, cõiugati omnino, non coniugati verò in rebus, & ſi omnino incedunt vt laici in perſonis, priuilegium clericale quãdiu præmiſsis inſtiterint, eo ipſo amittant. ita diſpoſitum eſt per Concilium Viennenſ. vt in Clement. j. de vi. & honeſt. cleric. Et aduerte quòd pœnam hanc incurrunt etiam clerici prædicta officia exercentes pro vtilitate dominorum quibus ſeruiunt: quia in hoc non habetur re ſpectus ad eum cuius intereſt, ſed ſolùm ad eum qui talia officia exercet per ſe & publicè ſecundùm Bonifacium ibi, prope fin. poſt Paul. & Guilliel. Quem etiam ibi vide prius tenentem poſt Paul. quòd clerici puniuntur prædicta pœna, quamuis non exerceant continuè dicta officia, ſed per dilucida interualla, dum tamen eo tempore quo non exercent de ſiſtant propter aliam cauſam, & non cauſa hone ſtatis ordinis clericalis. Vt autem pœnam hanc incurrant clerici debent nominari proprio nomine & expreſ ſo in monitione illis facienda, per gloſ. ibi, in verbo nominatim: quæ quidem monitio debet fieri publicè in eccleſiis per presbyterum vel præ conem in ſcriptis, vel ſine ſcriptis, vel in locis aliis publicis ſecundùm Guiliel. de monte Lau. ibi: quod tamen videtur intelligere Bonifacius ibi prope fin. quando non poſ ſunt clerici apprehendi: nam ſi poſ fent, monitio debet fieri in perſonis monitorum, quem etiam vide dicentem quod forſan ſufficeret, ſi fieret monitio in loco habitationis. & vide Cardi. ibi, in vij. quæ ſt. concludentem, quòd quando monitio fieret per circũlocutiones omnino ſpecificas: tunc æquè fit certificatio, ſicut per nomen propriũ : & in caſu noſtro talis monitio ſufficeret, dum clarè conſtet de quibus fiat mentio. & idem tenent zenze. & Petrus de Ancha. & Bonifac. & Imo. ibi: quos ſequitur etiam Ioan. de Vanchel. in ſuo breuiario, ſuper dict. clement. licet Paul. & Ioan. de Ligna. teneant cõtrariũ ſecundũ eũ . Debet etiã eſ ſe monitio trina, adeò quòd non ſufficeret vnum perẽptorium pro omnibus, vt not. etiam gloſ. ibi. Cardin. autẽ in viij. quæ ſtio. concludit vnam monitionem cum tribus interuallis ęquiparari in iſto caſu tribus monitionibus, & ſic intelligit opinionẽ Zẽze . ne cõ tradicat Stephano: & ſic videtur, quòd poſsit intelligi opinio Anch. & Ioã . de Imo. ibi, qui vidẽtur ſimpliciter tenere opi. glo. & Ioan. de Ligna. & Zenze. In arbitrio præterea eſt epiſcopi in his monitioni bus ſtatuere terminum quem voluerit, ſed poſtquã ſtatuerit, non licebit immutare prius quàm lapſus fuerit, ſed cùm durat, prorogare poterit ex cauſa. ita Cardi. ibi poſt Lau. in ix. quæ ſtio. in fin. Et aduerte quod inquantum ſuprà dictum eſt, quòd reaſ ſumẽs officium prohibitum ex prædictis poſtquàm dimi ſit, incurrit pœnam: limitandum eſt, niſi reaſ ſumens dimittat illud durante termino monitionum, vt declarat gloſ. ibi, in verbo reſumpſerint, quam ſequitur Cardin. ibi poſt Laud. & Paul. in x. quæ ſtion. Et idem ſequitur Imol. ibi ſuper eadem gloſ. Quod tamen optimè ſublimitat & declarat Bonifa. ibi, in colum. iiij. verſic. Sed iſtud. Vbi dicit quòd prædictam limitationem putat veram, quando primò dimiſsio fuit facta ſimpliciter: nam tunc quia conſtat de cauſa dimiſsionis, & ſumus in materia pœnali, intelligendum eſt prout placet ipſi monito: ſecus autem vbi conſtat de dimiſsione propter monitionem præcedentem: tunc enim monitio fuit ſortita ſuum effectum, & ſic amplius non poteſt dici quòd durat terminus monitionis: & ideo reaſ ſumptio per eum facta nocebit ei, tanquam facta, expirata iam monitione, licet poſtea ductus pœnitentia quia reaſ ſumpſit, dimittat intra terminũ ſibi datũ in monitione. Itẽ nota quòd ſi clericus vtatur aliis vilibus officiis, vt puta aptare pelles, vel ſi ſint lenones, vel balneorũ publici cuſtodes nõ incurrũt prædictã pœnam, licet videatur in talibus eſ ſe idẽtitas rationis, & in aliquibus eorũ maior ratio, vt colligitur ex gloſ. iiij. in d. clem. & ex his quæ no. ibi Card. quãuis cotrariũ teneat Zenze. ibi, quẽ videtur ſequi Bonifa. ibi, in col. ij. ver. Cõclude , qui etiã addit, quòd ſi clericus exer ceret officiũ mũdandi cloacas, quòd forſan haberet locũ pœna d. clem. quod ego nõ opinor verũ , ſequẽ do dictã opinionẽ Cardi. poſt glo. quia ſi lenones nõ cõprehenduntur ſub ea, quia non ſunt expreſsi, multò minus mundantes cloacas. Crederem tamẽ quod & ſi tales non comprehenduntur, quia ille text. videtur ſpecialiter prohibere illa officia ibi expreſ ſa, ex eo fortè, quòd in illa ætare frequentius peccabatur in illis, ſecundùm Cardi. ibi, Si clericus vteretur aliquo ex prædictis officiis, vel ſimilibus vilibus, vel inhoneſtis, ſi monitus non deſiſteret, puniendus eſ ſet ſuperioris ſui arbitrio, attenta officij & perſonæ qualitate, & temporis diuturnitate, & aliis quæ infrà in arbitrariis conſideranda tradimus.