# 65 Bona ecclesiae dilapidantes. Capvt lxv. SI quis dilapidator est bonorum ecclesiae, haec est manifesta & rationabilis causa quare potest a dignitate remoueri, probat text. in cap. ij. de stat. mona. circa fin. & vide text. in capitu. Si quis presbyter. l. dis. quem sic summat praepo. Presbyter vel diaconus vendens sacra vasa ecclesiae deponendus est, poterit tamen episcopus cum eo dispensare: qui text. etiam probat quod clericus in hoc committit sacrilegium . Patronus vero clericus qui res ecclesiae alienat, vel illis damnum insert, si requisitus non restituit su spenditur ab officio & beneficio donec emendet, & si adhuc noluerit emendare, debet deponi. ita etiam disponit text. in l. iij. tit. xv. parti. j. Et nota quod in isto casu dilapidationis tria specialiter reperiuntur secudum Anto. post Hostien. in cap. Licet Heli. de simon. pen. col. primum quod absens & contumax condemnatur etiam lite non contestata. Secundum quod propter solam suspitionem suspenditur ab administratione is contra quem fit inquisitio. Tertium quod quilibet auditur accusans: quae etiam tria specialia resert & sequitur Ana. ibi, in col. vj. Prius tamen admittendi sunt quorum interest. xvj. quae st. vij. cap. Filiis. & ij. quae st. vij. Quapropter. Forma vero procedendi contra dilapidatem est, quod formentur duo proces sus, primus de suspitione dilapidationis, in qua summarie procedi debet: quia timetur ne is contra quem est inquirendum de veritate officials corrumpat, & inquisitionem veritatis impediat, in qua procedi potest summatim, & sine scriptura ad effectum, vt probate suspitione detur sibi coadiutor, & interdicatur vtrique omne genus alienandi, & tunc probate suspitione licet leui, & per coniecturas debet suspendi ab administratione, quae suspensio operatur effectum, quod solum perdet potestatem administrandi in temporalibus, non vero in spiritualibus. Secundus proces sus de veritate dilapidationis in quo proceditur plenarie, & inuenta veritate deponitur ab administratione in perpetuum , taliter quod quo ad actum, & quo ad ius remoueatur ab administratione spiritualium & temporalium , licet non degradetur ab ordine: & sic eiicietur dila pidator ab ecclesia, & alius praeficietur, & eiectus remanebit in ordine, sed non habet ordinis executionem, cum sit effectus infamis per sententiam . Quae omnia colliguntur ex Archid. in c. Vobis. & in cap. Vulteranae. xij. quae st. ij. & ex Anto. in c. Venerabili. de offic. deleg. & in c. Licer Heli, de simo. & ex Ioan. de Ana. ibi, col. v. & ex Abb. in. d. c. Venerabili. complectendo substantiam dictorum suorum: Abb tamen vbi supra, in hoc secundo proces su quando de veritate agitur quo ad poenam imponendam conuicto de dilapidatione distinguit, quod aut fuit actum criminaliter, & debet deponi, allegat text. in. c. Apo stolicos. & c. Monemus. xij. quae st. ij. cuius opinionem sequitur in hoc Praepos. in d. c. Vobis, prope fi. Aut fuit actum ciuiliter, & debet solum remoueri a beneficio, & alius est ad illud promouendus, allegat text. in d. c. Licet Heli. quam distinctionem habuit ab Anto. ibi. licet eum non referat, qui etiam plus dicit, quod debet deponi etiam ab ordine: & vide eundem ibi, & in d. c. Licet Heli. tenentem quod si praelatus non potest conuinci de dilapidatione, & est infamatus, debet se purgare. Et aduerte quod Abb. in d. cap. Venerabili. dicit quod hic proces sus de quo supra haber locum, quando proceditur per viam inquisitionis, seu denunciationis: sed si accu satur quis de dilapidatione, non est neces se vt prius inquiratur an sit suspectus, sed potest procedi super veritate. Quum autem totus hic noster libellus in denunciatione fiscalis, non in accusatione fundetur: per hoc constat quod debebit in nostro propo sito formari duplex proces sus. Crederem praeterea quod licet verum sit quod Abb. dicit, quod accusa tionem non est neces se praecedere inquisitionem de suspitione. Si tamen accusator peteret pendente accusatione accusatum suspendi ab administratione, tunc neces se es set saltem summarie de tali suspitione cognosci, & illa probata pos se procedi ad suspensionem, vt supra: quia sola pendentia accusationis de dilapidatione non sufficeret ad suspendendum reum ab administratione, vt notat Anto. in d. cap. Licet Heli. col. pen. & Praepos. in d. c. Vobis. xij. quae st. ij. Sed in materia huius nostri cap. vide Abb. in d. cap. Licet Heli. pen col. vbi dicit quod in veritate super modo procedendi contra dilapidatores iura loquuntur vario modo: quia principaliter habemus text. in ista materia ibi, in d. c. Licet Heli. & in d. c. Venerabili. & in c. Vobis. & in c. Vulteranae. xij. quae stio. ij. cum aliis: & videtur quod non possint recte reduci ad concordiam, nisi vnum suppleatur per aliud. Vnde putat ipse propter hanc iurium varietatem es se committendum iudicis arbitrio, quam viam debeat accipere, & ideo considerata qualitate denunciantium & denunciati, & fama si qua habetur, quandoque iudex a principio interdicit a potestate alienandi, prout factum fuit in d. c. fin. de accusa. quandoque interdictione non facta procedit super suspitione, vt ibi: & probata suspitione poterit secundum eius qualitatem & quantitatem in partem vel in totum su spendere, vt ibi: vel dare sibi coadiutorem, vt in d. c. Venerabili. & quod sic pos sunt reduci ad concordiam iura & opiniones plures quae versantur in hoc. Cuius opinionem videtur quodammodo sequi Felin. in d. c. Venerabili. dum in nostro proposito, & in materia dilapidationis videtur se remittere ad docto res, ibi, maxime ad Imo. ibi, & ad Abb. in. d. c. Licet Heli. Et nota quod dicit Anto. in d. cap. Licet Heli. in pen. col. quod dicitur probari suspitio dilapidationis, si ecclesia habeat magnos reditus: & nihilominus praelatus est magnis debitis obligatus, & quod non poterit se excusare obtentu nobilitatis, quia quantumcunque sit nobilis, debet se restringere, & temperare, secundum ecclesiae facultates. Quod non videtur simpliciter tenendum: quia si praelatus dilapidat reditus annuos ecclesiae ad suam tantum men sam pertinentes, non dicetur tunc dilapidare bona ecclesiae; sed reditus suos. Propter quod non videtur es se procedendum contra eum, tanquam contra dilapidantem bona ecclesiae, nisi intelligat Anto. quando debita quibus erat obligatus praelatus es sent contracta ratione ecclesiae, nam cum ad illa etiam teneatur succes sor iuxta text. in cap. j. de solu. dicetur tunc dilapidare bona dignitatis, quum per superfluitatem suorum sumptuum obligat succes sorem suum in ea. Insuper Barba. in d. cap. Venerabili. in vj. & vij. col. simpliciter refert plures & varias opiniones in ista materia, & post earum relationem dicit quod magna molestia est sibi in referendis tot opinionibus, & quod veritas non habetur ex illis, & quod es set neces saria papalis decisio, vt tot iura varia & diuersa reducerentur ad concordiam, & postea in col. seq. refert opinionem legistarum in proposito, & dicit quod etiam ex dictis eorum non apparet veritas, sicut neque ex dictis canonistarum, & quod soluat Apollo. Et tandem ipse pro veritate dilucidanda in isto pas su suscipit duos casus examinandos. Primum an pendente lite super suspitione dilapidationis sit in terdicta ipso iure potestas alienandi, an sit interdicenda a Iudice. Secundum an sit interdicenda administratio, an debeat dari coadiutor, quos duos ca sus prosequitur per duas col. sequentes , & tandem ex eis elicit tres conclusiones. Quarum prima est, quod licet a iure sit potestas alienandi interdicta, pendente lite super suspitione dilapidationis, tamen requiritur factum Iudicis, quam dicit es se contra Hostien. & sequaces. de quo articulo vide Aret. in d. c. fin. de accusa. reliquas duas referre non curo, quia primam earum dicit es se contra glos sas Decreti, & Decretalium, & contra omnes Docto. vsque ad suos dies. Secundam dicit es se contra scribentes, propter quod satis videntur paruipendendae a doctoribus, qui magis veritatem, quam superfluam subtilitatem quaerunt , & aliis referre student. In tanta igitur Doctorum varietate, nimirum si nos quid verum sit non facilem pos simus eligere. Vnde videtur pos se teneri forma duplicis proces sus, de qua supra cum temperamento opinionis Abb. in d. c. Licet Heli. in qua multum credit in hac materia committendum arbitrio iudicis.