Bona eccleſiæ dilapidantes. Capvt lxv. SI quis dilapidator eſt bonorum eccleſiæ, hæc eſt manifeſta & rationabilis cauſa quare poteſt à dignitate remoueri, probat text. in cap. ij. de ſtat. mona. circa fin. & vide text. in capitu. Si quis presbyter. l. diſ. quem ſic ſummat præpo. Presbyter vel diaconus vendens ſacra vaſa eccleſiæ deponendus eſt, poterit tamen epiſcopus cum eo diſpenſare: qui text. etiam probat quòd clericus in hoc committit ſacrilegiũ . Patronus verò clericus qui res eccleſiæ alienat, vel illis damnum inſert, ſi requiſitus non reſtituit ſu ſpenditur ab officio & beneficio donec emendet, & ſi adhuc noluerit emendare, debet deponi. ita etiam diſponit text. in l. iij. tit. xv. parti. j. Et nota quòd in iſto caſu dilapidationis tria ſpecialiter reperiuntur ſecudùm Anto. poſt Hoſtien. in cap. Licet Heli. de ſimon. pen. col. primum quòd abſens & contumax condemnatur etiam lite non conteſtata. Secundum quòd propter ſolam ſuſpitionem ſuſpẽditur ab adminiſtratione is contra quem fit inquiſitio. Tertiũ quòd quilibet auditur accuſans: quæ etiam tria ſpecialia reſert & ſequitur Ana. ibi, in col. vj. Prius tamen admittẽdi ſunt quorum intereſt. xvj. quæ ſt. vij. cap. Filiis. & ij. quæ ſt. vij. Quapropter. Forma verò procedendi contra dilapidatem eſt, quòd formentur duo proceſ ſus, primus de ſuſpitione dilapidationis, in qua ſummariè procedi debet: quia timetur ne is contra quem eſt inquirendum de veritate officials corrumpat, & inquiſitionem veritatis impediat, in qua procedi poteſt ſummatim, & ſine ſcriptura ad effectum, vt probate ſuſpitione detur ſibi coadiutor, & interdicatur vtriq; omne genus alienandi, & tunc probate ſuſpitione licet leui, & per coniecturas debet ſuſpẽdi ab adminiſtratione, quæ ſuſpenſio operatur effectum, quòd ſolùm perdet poteſtatem adminiſtrandi in temporalibus, non verò in ſpiritualibus. Secundus proceſ ſus de veritate dilapidationis in quo proceditur plenariè, & inuenta veritate deponitur ab adminiſtratione in perpetuũ , taliter quòd quo ad actum, & quò ad ius remoueatur ab adminiſtratione ſpiritualium & temporaliũ , licet non degradetur ab ordine: & ſic eiicietur dila pidator ab eccleſia, & alius præficietur, & eiectus remanebit in ordine, ſed non habet ordinis executionem, cùm ſit effectus infamis per ſentẽtiam . Quæ omnia colliguntur ex Archid. in c. Vobis. & in cap. Vulteranæ. xij. quæ ſt. ij. & ex Anto. in c. Venerabili. de offic. deleg. & in c. Licer Heli, de ſimo. & ex Ioan. de Ana. ibi, col. v. & ex Abb. in. d. c. Venerabili. cõ plectendo ſubſtantiam dictorum ſuorum: Abb tamen vbi ſuprà, in hoc ſecundo proceſ ſu quando de veritate agitur quò ad pœnam imponendam cõuicto de dilapidatione diſtinguit, quòd aut fuit actũ criminaliter, & debet deponi, allegat text. in. c. Apo ſtolicos. & c. Monemus. xij. quæ ſt. ij. cuius opinionem ſequitur in hoc Præpoſ. in d. c. Vobis, prope fi. Aut fuit actum ciuiliter, & debet ſolùm remoueri à beneficio, & alius eſt ad illud promouendus, allegat text. in d. c. Licet Heli. quam diſtinctionem habuit ab Anto. ibi. licet eum non referat, qui etiam plus dicit, quòd debet deponi etiam ab ordine: & vide eundem ibi, & in d. c. Licet Heli. tenentem quòd ſi prælatus non poteſt conuinci de dilapidatione, & eſt infamatus, debet ſe purgare. Et aduerte quòd Abb. in d. cap. Venerabili. dicit quòd hic proceſ ſus de quo ſuprà haber locum, quando proceditur per viam inquiſitionis, ſeu denunciationis: ſed ſi accu ſatur quis de dilapidatione, non eſt neceſ ſe vt prius inquiratur an ſit ſuſpectus, ſed poteſt procedi ſuper veritate. Quum autem totus hic noſter libellus in denunciatione fiſcalis, nõ in accuſatione fundetur: per hoc conſtat quòd debebit in noſtro propo ſito formari duplex proceſ ſus. Crederem præterea quòd licet verum ſit quod Abb. dicit, quòd accuſa tionem non eſt neceſ ſe præcedere inquiſitionem de ſuſpitione. Si tamen accuſator peteret pendente accuſatione accuſatum ſuſpendi ab adminiſtratione, tunc neceſ ſe eſ ſet ſaltem ſummariè de tali ſuſpitione cognoſci, & illa probata poſ ſe procedi ad ſuſpenſionem, vt ſuprà: quia ſola pendentia accuſationis de dilapidatione non ſufficeret ad ſuſpẽdendum reum ab adminiſtratione, vt notat Anto. in d. cap. Licet Heli. col. pen. & Præpoſ. in d. c. Vobis. xij. quæ ſt. ij. Sed in materia huius noſtri cap. vide Abb. in d. cap. Licet Heli. pen col. vbi dicit quòd in veritate ſuper modo procedendi cõtra dilapidatores iura loquuntur vario modo: quia principaliter habemus text. in iſta materia ibi, in d. c. Licet Heli. & in d. c. Venerabili. & in c. Vobis. & in c. Vulteranæ. xij. quæ ſtio. ij. cum aliis: & videtur quòd non poſsint rectè reduci ad concordiam, niſi vnum ſuppleatur per aliud. Vnde putat ipſe propter hanc iurium varietatem eſ ſe committẽdum iudicis arbitrio, quam viam debeat accipere, & ideo conſiderata qualitate denunciantium & denunciati, & fama ſi qua habetur, quandoque iudex à principio interdicit à poteſtate alienandi, prout factum fuit in d. c. fin. de accuſa. quandoq; interdictione non facta procedit ſuper ſuſpitione, vt ibi: & probata ſuſpitione poterit ſecundùm eius qualitatem & quantitatem in partem vel in totũ ſu ſpendere, vt ibi: vel dare ſibi coadiutorem, vt in d. c. Venerabili. & quòd ſic poſ ſunt reduci ad concordiã iura & opiniones plures quæ verſantur in hoc. Cuius opinionem videtur quodãmodo ſequi Felin. in d. c. Venerabili. dũ in noſtro propoſito, & in materia dilapidationis videtur ſe remittere ad docto res, ibi, maximè ad Imo. ibi, & ad Abb. in. d. c. Licet Heli. Et nota quod dicit Anto. in d. cap. Licet Heli. in pen. col. quòd dicitur probari ſuſpitio dilapidationis, ſi eccleſia habeat magnos reditus: & nihilominus prælatus eſt magnis debitis obligatus, & ꝙ non poterit ſe excuſare obtentu nobilitatis, quia quantumcunq; ſit nobilis, debet ſe reſtringere, & temperare, ſecundùm eccleſiæ facultates. Quod non videtur ſimpliciter tenendum: quia ſi prælatus dilapidat reditus annuos eccleſiæ ad ſuam tantùm men ſam pertinentes, non dicetur tunc dilapidare bona eccleſiæ; ſed reditus ſuos. Propter quod nõ videtur eſ ſe procedendum contra eum, tanquam contra dilapidãtem bona eccleſiæ, niſi intelligat Anto. quando debita quibus erat obligatus prælatus eſ ſent cõ tracta ratione eccleſiæ, nam cùm ad illa etiam teneatur ſucceſ ſor iuxta text. in cap. j. de ſolu. dicetur tũc dilapidare bona dignitatis, quum per ſuperfluitatẽ ſuorum ſumptuum obligat ſucceſ ſorem ſuũ in ea. Inſuper Barba. in d. cap. Venerabili. in vj. & vij. col. ſimpliciter refert plures & varias opiniones in iſta materia, & poſt earũ relationem dicit quòd magna moleſtia eſt ſibi in referendis tot opinionibus, & quòd veritas non habetur ex illis, & quòd eſ ſet neceſ ſaria papalis deciſio, vt tot iura varia & diuerſa reducerentur ad concordiam, & poſtea in col. ſeq. refert opinionem legiſtarum in propoſito, & dicit quòd etiam ex dictis eorum non apparet veritas, ſicut neq; ex dictis canoniſtarum, & quod ſoluat Apollo. Et tandem ipſe pro veritate dilucidãda in iſto paſ ſu ſuſcipit duos caſus examinandos. Primum an pendente lite ſuper ſuſpitione dilapidationis ſit in terdicta ipſo iure poteſtas alienandi, an ſit interdicenda à Iudice. Secundum an ſit interdicenda adminiſtratio, an debeat dari coadiutor, quos duos ca ſus proſequitur per duas col. ſequẽtes , & tandem ex eis elicit tres concluſiones. Quarum prima eſt, quòd licet à iure ſit poteſtas alienandi interdicta, pendente lite ſuper ſuſpitione dilapidationis, tamen requiritur factũ Iudicis, quam dicit eſ ſe contra Hoſtien. & ſequaces. de quo articulo vide Aret. in d. c. fin. de accuſa. reliquas duas referre nõ curo, quia primam earum dicit eſ ſe contra gloſ ſas Decreti, & Decretalium, & contra omnes Docto. vſq; ad ſuos dies. Secundam dicit eſ ſe contra ſcribentes, propter quod ſatis videntur paruipendendæ à doctoribus, qui magis veritatem, quàm ſuperfluam ſubtilitatẽ quærũt , & aliis referre ſtudent. In tãta igitur Doctorum varietate, nimirũ ſi nos quid verum ſit non facilẽ poſ ſimus eligere. Vnde videtur poſ ſe teneri forma duplicis proceſ ſus, de qua ſuprà cùm temperamento opinionis Abb. in d. c. Licet Heli. in qua multũ credit in hac materia committendum arbitrio iudicis.