# 69 Virgata ac partita veste publice vtentes. Capvt lxix. ANtequam huius exces sus poenam describamus, sciendum est, quod virgata ve stis dicitur illa, quae est stripata per diuer sos colores, vel cum pannus de se est planus, aliquid supra ponitur per modum virgae vel literaturae. Partita vero est quae fit ex diuersis coloribus, vel quae est scis sa, vel diuisa per ferrum, vt per supradicta verba declarat Ioan. Vanchel, in breuiario Clementinarum, Clemen. ij. de vi. & hone. cler. Clericus vero tali vtens veste, beneficiatus per sex men ses a perceptione fructuum est eo ipso suspensus, si non beneficiatus, sed in sacris citra sacerdotium per idem tempus redditur eo ipso inhabilis ad beneficium ecclesiasticum. Habens vero dignitatem, personatum, seu aliud beneficium, cui cura animarum imminet, ac alij in sacerdotio constituti, tali vtentes veste publice, aut infulam, seu pileum lineum publice portantes in capite sunt eo ipso beneficiati a perceptione fructuum per annum suspensi. Sacerdotes vero per idem tempus inhabiles ad beneficium, vt in clem. ij. supra allegata, de vi. & hone. cler. vbi etiam vide alias vestes clericis prohibitas. & poenas deferentium illas. Nota tamen quod si clericus vtitur aliqua ex vestibus sibi prohibitis secre to, & subtus alias vestes, ita quod in publicum non apparet, non incurrit hanc poenam: & idem est si vtitur talibus vestibus domestice, puta in studio, vel loco simili, vel si non continue portat, sed ad momentum propter festum socij sui, qui doctoratur, vel fit rector aut miles, aut ducit vxorem . ita notat Ancha. ibi secundo nota. referendo ad hoc Zenze. & tenet hoc etiam Imo. ibi. ij. col. vers. Quaero quid. Qui praeterea notat post. Zenze . quod si clericus propter paupertatem defert vestes prohibitas non incurrit poenam illius text. Et vide etiam Ioan . de Ana. in rub. de aposta. vbi aliqua ex praedictis refert & sequitur, & decisiones Capellae Tholosanae in quae st. lij. Item fuit dubitatum , si clericus, cum sua additione Stephani Aufrerij. Et vide concilium Constantiense in sessione xiiij. in tit. de vi. & honest. cleri. vbi penitus decernit abolendum quod clerici & personae ecclesiasticae deferant manicas ad cubitum pendentes, & vestes longas cum magna & sumptuosa superfluitate, maxime fis sas retro, & in lateribus cum fodraturis vltra oram excedentibus in fis suris, & quod cum talibus intersint in ecclesiis cum superpliciis, ac aliis vestibus ad cultum & officium ecclesiasticum ordinatis, maxime intra ecclesias, in quibus beneficiati existunt: & quod contrarium facientes, vt transgres sores Canonum puniantur: & specialiter statuit, vt quicunque beneficiatus, aut officium in ecclesia gerens in habitu huiusmodi diuinis officiis prae sumpserit interes se, pro qualibet vice a participatione prouentuum ecclesiasticorum per mensem nouerit se suspensum, ac tales fructus fabricae illius ecclesiae applicentur. Vt autem apertius intelligatur quam dispar fuit antiquorum patrum zelus in procuranda clericorum etiam in vestibus honestate. non praetermittendum duxi quod in Concilio Matisconensi primo, cap. v. sancitum fuit per haec verba, Vt nullus clericus sagum aut vestimenta , aut calceamenta secularia, nisi quod religionem deceat, induere prae sumat: quod si post hanc diffinitionem clericus aut cum indecenti veste, aut cum armis inuentus fuerit, a seniori ita coerceatur, vt triginta dierum inclusione detentus aqua tantum & modico pane diebus singulis sustentetur. Pudeat ergo hodiernos Iudices ecclesiasticos delicta grauia sub preaetextu cuiusdam pernicios ae pietatis leui coertione punire, cum patres antiquos tam leue facinus tam duro & longo ieiunio legerint correxis se.