Virgata ac partita veste publicè vtentes. Capvt lxix. ANtequàm huius exceſ ſus pœnam deſcribamus, ſciendum eſt, quòd virgata ve ſtis dicitur illa, quæ eſt ſtripata per diuer ſos colores, vel cùm pannus de ſe eſt planus, aliquid ſuprà ponitur per modum virgæ vel literaturæ. Partita verò eſt quæ fit ex diuerſis coloribus, vel quæ eſt ſciſ ſa, vel diuiſa per ferrum, vt per ſupradicta verba declarat Ioan. Vanchel, in breuiario Clementinarum, Clemen. ij. de vi. & hone. cler. Clericus verò tali vtens veſte, beneficiatus per ſex men ſes à perceptione fructuum eſt eo ipſo ſuſpenſus, ſi non beneficiatus, ſed in ſacris citra ſacerdotium per idem tempus redditur eo ipſo inhabilis ad beneficium eccleſiaſticum. Habens verò dignitatem, perſonatum, ſeu aliud beneficium, cui cura animarum imminet, ac alij in ſacerdotio conſtituti, tali vtentes veſte publicè, aut infulam, ſeu pileum lineum publicè portantes in capite ſunt eo ipſo beneficiati à perceptione fructuum per annũ ſuſpenſi. Sacerdotes verò per idem tempus inhabiles ad beneficium, vt in clem. ij. ſuprà allegata, de vi. & hone. cler. vbi etiam vide alias veſtes clericis prohibitas. & pœnas deferentium illas. Nota tamen quòd ſi clericus vtitur aliqua ex veſtibus ſibi prohibitis ſecre tò, & ſubtus alias veſtes, ita quòd in publicum non apparet, non incurrit hãc pœnam: & idem eſt ſi vtitur talibus veſtibus domeſticè, puta in ſtudio, vel loco ſimili, vel ſi nõ cõtinuè portat, ſed ad momẽtum propter feſtum ſocij ſui, qui doctoratur, vel fit rector aut miles, aut ducit vxorẽ . ita notat Ancha. ibi ſecundò nota. referendo ad hoc Zenze. & tenet hoc etiã Imo. ibi. ij. col. verſ. Quæro quid. Qui præterea notat poſt. Zẽze . quòd ſi clericus propter paupertatem defert veſtes prohibitas nõ incurrit pœnã illius text. Et vide etiam Ioã . de Ana. in rub. de apoſta. vbi aliqua ex prædictis refert & ſequitur, & deciſiones Capellæ Tholoſanæ in quæ ſt. lij. Item fuit dubitatũ , ſi clericus, cum ſua additione Stephani Aufrerij. Et vide concilium Conſtantiẽ ſe in ſeſsione xiiij. in tit. de vi. & honeſt. cleri. vbi penitus decernit abolendũ quòd clerici & perſonæ eccleſiaſticæ deferant manicas ad cubitum pendentes, & veſtes longas cum magna & ſumptuoſa ſuperfluitate, maximè fiſ ſas retro, & in lateribus cum fodraturis vltra oram excedentibus in fiſ ſuris, & quòd cùm talibus interſint in eccleſiis cum ſuperpliciis, ac aliis veſtibus ad cultum & officiũ eccleſiaſticum ordinatis, maximè intra eccleſias, in quibus beneficiati exiſtunt: & quòd contrarium facientes, vt tranſgreſ ſores Canonum puniantur: & ſpecialiter ſtatuit, vt quicunque beneficiatus, aut officium in eccleſia gerens in habitu huiuſmodi diuinis officiis præ ſumpſerit intereſ ſe, pro qualibet vice à participatione prouentuum eccle ſiaſticorũ per menſem nouerit ſe ſuſpenſum, ac tales fructus fabricæ illius eccleſiæ applicentur. Vt autem apertius intelligatur quàm diſpar fuit antiquorum patrum zelus in procuranda clericorũ etiã in veſtibus honeſtate. non prætermittendum duxi quod in Concilio Matiſconenſi primo, cap. v. ſancitum fuit per hæc verba, Vt nullus clericus ſagum aut veſtimẽ ta , aut calceamenta ſecularia, niſi quod religionẽ deceat, induere præ ſumat: quòd ſi poſt hãc diffinitionem clericus aut cum indecenti veſte, aut cum armis inuentus fuerit, à ſeniori ita coerceatur, vt triginta dierum incluſione detentus aqua tantùm & modico pane diebus ſingulis ſuſtentetur. Pudeat ergo hodiernos Iudices eccleſiaſticos delicta grauia ſub preætextu cuiuſdã pernicioſ æ pietatis leui coertione punire, cùm patres antiquos tam leue facinus tam duro & longo ieiunio legerint correxiſ ſe.