Ac comam nutrientes, ſsiue relaxantes.

Capvt lxx.

CLericos nutrire comã comam Anicius papa prohibuit, vt in cap. Prohibete. xxiij. diſstin. Et præcepit caput radere deſsuper in modum ſsphæræ: & idem etiam prohibuit Concilium Carthaginienſs. in c. Clericus. de vi. & honeſst. cler. Item etiam Concilium Agathenſse ſstatuit vt clerici qui comam nutriunt ab Archidiano detondeantur inuiti. vt in c. Clerici. ea. diſst. Poſstremò verò Grego. ix. ſstatuit quòd ſsi quis ex clericis comam relaxauerit, anathema ſsit, vt in c. Si quis. ead. diſstin. vbi gloſs. dicit exponendum ſsit, id eſst, fiat. Et eſst etiam text. in cap. Si quis. de vi. & honeſst. cler. vbi gloſs. idem dicit. & vide Abb. ibi, qui notat ex text. quòd clericus non deferens tonſsuram peccat mortaliter, quia eſst dignus anathemate.
Loading...