Q vi enim ebrietatis crimen paruum es se existimat, audiat Apostolum Paulum dicentem, Neque fornicarij, neque idolis seruientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque auari, neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Cúmque inter tam grauia delicta ebrietas annumeretur, quanta sit eius grauitas aperte perpendat, videátque beatum Augu stinum in sermone de ebrietate, qui inter sua opuscula impres sus habetur. {Et Isidorum in tracta. de summo bono, in lib. ij. in c. xliij. de ebrietate. Et praecipue legat obsecro elegantissimam, & mirabilem homiliam Basilij. in primo tomo in homilia xiiij. de ebrietate & luxu.} Vnde quia ebrietas omnium vitiorum fomes ac nutrix est: ideo placuit Agathensis Concilij venerandis patribus, vt clericus de quo fuis se ebrium constiterit, aut triginta dierum spacio a communione submoueatur, aut corporali supplicio subdatur, vt habetur in capitulo fina. xxxv. dist. quae poenae sic fuerunt disiunctiue descriptae, vt dis cretus Iudex quem huic vitio deditum animaduerteret, & quod a communione priuetur, paruipendere corporali potius supplicio castiget. Et vide Host. in summa, tit. de tempo. ordi. in §. Et cui. vers. Poena autem. vbi dicit, quod episcopus, presbyter, vel diaconus deseruiens ebrietati, si non desinat, deponitur. Subdiaconus vel inferior siue clericus, siue laicus communione priuatur. allegat text. in capitu. Si episcopus. xxxv. dist. Si vero semel ebrius fuerit, tunc dicit puniendum poena text. in d. cap. fina. Po sterius autem Innocent. iij. in Concilio generali ac celeberrimo Lateranens. disposuit clericum a crapula & ebrietate non abstinentem, & qui a superiore commonitus non satisfecerit, ab officio & beneficio suspendendum, vt habetur in cap. A crapula. de vit & honest. cleri. {Vnde vt clerici ab hoc vitio cauerent, eorúmque honestati consuleretur, antiqua illa concilia tabernarum etiam ingres sum illis inhibuerunt, nisi peregrinationis, vel itineris necessitate compulsis , vt in Concilio Laodicensi. & in Sexta Synodo, & in Concilio Carthaginensi iij. & in Concilio generali sub Inno. iij. celebrato. de quibus in c. non oportet. & in c. nulli clerico. & in c. clerici xliiij. dist. & in c. clerici. de vita & honesta. clericor. Poena autem contrarium facienti in illis Canonibus statuta non est, vnde hoc superioribus videtur relictum, vt consideratis frequentatione actuum, & personae qualitate, & videntium scandalo, ab ipsis puniri debeat. Ex quo videtur parum aduertenter scripsis se Bertachinum, in tracta. de Episcopo. in ij. parte in materia degradationis. in §. vl. scias. in ij. tomo. trac. Diuers. Doct. sol. ccxxxvij. nume. xx. quod deponi debet Episcopus vel clericus, qui retinet vel frequentat tabernas, motus praetext. in c. nulli. supra alleg. qui tamen text. poenam depositionis non imponit clerico frequentanti tabernam: sed habenti eam, & inibi aliis ministranti . Quin potius & tunc non simpliciter clericum deponendum dicit, sed disiunctiue disponit quod aut ces set, aut deponatur. Nec etiam illud probat tex. in c. pen. de vi. & hone. cler. quem etiam allegat Bertachin. vbi supra pro sua conclusione.}