Q vi enim ebrietatis crimen paruum eſ ſe exiſtimat, audiat Apoſtolum Paulum dicentem, Neque fornicarij, neque idolis ſeruientes, neque molles, neque maſculorum concubitores, neque auari, neque adulteri, neq; ebrioſi regnum Dei poſsidebunt. Cúmque inter tam grauia delicta ebrietas annumeretur, quanta ſit eius grauitas apertè perpendat, videátque beatum Augu ſtinum in ſermone de ebrietate, qui inter ſua opuſcula impreſ ſus habetur. {Et Iſidorum in tracta. de ſummo bono, in lib. ij. in c. xliij. de ebrietate. Et præcipuè legat obſecro elegantiſsimam, & mirabilem homiliã Baſilij. in primo tomo in homilia xiiij. de ebrietate & luxu.} Vnde quia ebrietas omnium vitiorũ fomes ac nutrix eſt: ideo placuit Agathenſis Concilij venerandis patribus, vt clericus de quo fuiſ ſe ebrium conſtiterit, aut triginta dierum ſpacio à communione ſubmoueatur, aut corporali ſupplicio ſubdatur, vt habetur in capitulo fina. xxxv. diſt. quæ pœnæ ſic fuerunt diſiunctiuè deſcriptæ, vt diſ cretus Iudex quem huic vitio deditum animaduerteret, & quòd à communione priuetur, paruipendere corporali potius ſupplicio caſtiget. Et vide Hoſt. in ſumma, tit. de tempo. ordi. in §. Et cui. verſ. Pœna autem. vbi dicit, quòd epiſcopus, presbyter, vel diaconus deſeruiens ebrietati, ſi non deſinat, deponitur. Subdiaconus vel inferior ſiue clericus, ſiue laicus communione priuatur. allegat text. in capitu. Si epiſcopus. xxxv. diſt. Si verò ſemel ebrius fuerit, tunc dicit puniendum pœna text. in d. cap. fina. Po ſterius autem Innocent. iij. in Concilio generali ac celeberrimo Lateranenſ. diſpoſuit clericum à crapula & ebrietate non abſtinentem, & qui à ſuperiore commonitus non ſatisfecerit, ab officio & beneficio ſuſpendendum, vt habetur in cap. A crapula. de vit & honeſt. cleri. {Vnde vt clerici ab hoc vitio cauerent, eorúmque honeſtati conſuleretur, antiqua illa concilia tabernarum etiam ingreſ ſum illis inhibuerunt, niſi peregrinationis, vel itineris neceſsitate cõpulſis , vt in Concilio Laodicenſi. & in Sexta Synodo, & in Concilio Carthaginenſi iij. & in Concilio generali ſub Inno. iij. celebrato. de quibus in c. nõ oportet. & in c. nulli clerico. & in c. clerici xliiij. diſt. & in c. clerici. de vita & honeſta. clericor. Pœna autem contrarium facienti in illis Canonibus ſtatuta non eſt, vnde hoc ſuperioribus videtur relictum, vt conſideratis frequentatione actuum, & perſonæ qualitate, & videntium ſcandalo, ab ipſis puniri debeat. Ex quo videtur parum aduertenter ſcripſiſ ſe Bertachinum, in tracta. de Epiſcopo. in ij. parte in materia degradationis. in §. vl. ſcias. in ij. tomo. trac. Diuerſ. Doct. ſol. ccxxxvij. nume. xx. quòd deponi debet Epiſcopus vel clericus, qui retinet vel frequẽ tat tabernas, motus prætext. in c. nulli. ſuprà alleg. qui tamen text. pœnam depoſitionis non imponit clerico frequentanti tabernam: ſed habenti eam, & inibi aliis miniſtrãti . Quin potius & tũc nõ ſimpliciter clericũ deponẽdũ dicit, ſed diſiũctiue diſponit quòd aut ceſ ſet, aut deponatur. Nec etiam illud probat tex. in c. pen. de vi. & hone. cler. quem etiam allegat Bertachin. vbi ſuprà pro ſua concluſione.}