CAlixtus papa interdixít contractum matrimonij presbyteris, diaconibus, & subdiaconibus, & ab illis contracta debere disiungi, & ad poenitentiam redigi, iuxta sacrorum Canonum diffinitionem praecepit, vt habetur in capitu. presbyteris. xxvij. distinc. hinc est quod clericus in sacris vxorem ducens, debet compelli ad illam abiurandam, & perdit executionem omnium ordinum, notat Abb. ex text. ibi, in capitulo secundo, qui cle. vel vo. qui nihil aliud allegat, & omisit text. expres sum ponentem poenam delinquentibus in hoc, in capitu. decernimus. xxviij. distin. cuius verba sunt. Decernimus vt hi qui in ordinem subdiaconatus & supra vxores duxerint, officio atque ecclesiastico beneficio careant. & faciunt etiam verba text. in capitu. de his. eadem distin. vbi tractando de subdiaconibus & diaconibus dicit. Cauendum est tamen his, ne quando suae sponsionis immemores ad terrenas nuptias vltro concurrant, quod si fecerint, vt sacrilegi rei ab ecclesia habeantur extranei. De presbyteris vero videndus est text. in capit. presbyter. eadem distinct. cuius verba sunt. Presbyter si vxorem duxerit, ab ordine deponi debere oportet. Item efficitur irregularis, vt neque in susceptis ordinibus ministrare possit, nec ad maiores suscipiendos admittitur, vt notat idem Abb. in capit. j. in ij. nota. eodem titu. ex quo venit quod tanquam irregularis priuabitur benesiciis. An autem sit priuandus per sententiam, vel ipso facto priuetur, sunt opin. quas refert Stepha. in decisione ccxxxix. Capellae Tholosanae, in additione. Aduerte tamen, quod ipsemet Panormi. in cap. At si clerici. de iudi. colum. ij. videtur es se in opinione, quod clericus qui solutam non virginem de facto duxit in vxorem, ac cum ea fuerit fornicatus, debet deponi. pro quo allegat iura in capitu. fraternitatis. xxxiiij. dist. & in cap. Si quis ammodo. lxxxj. distin. & in dicto cap. ij. qui cle. vel vo. quae iura, (salua tanti patris reuerentia) hoc non probant: imo text. in dicto cap. Si quis ammodo, qui plus videbatur vrgere dicit, a proprio gradu decidat, vsque dum ad satisfactionem veniat: vnde per talia verba videtur imposita magis poena suspensionis temporalis, quam depositionis. Sed pro opinione sua pos set Abb. allegare tex. in cap. Presbyter. xxviij. dist. quem decerpsit Gratianus ex capit. j. Concilij Neocae sariensis, cuius verba sunt. Presbyter si vxorem duxit, ab ordine illum deponi debere oporter. vbi Archi. exponit, ab ordine, id est ab officio & benesicio: quod etiam ibi tenent Domi. & Prae po. licet eum non referant: quamuis glos. exponat ab ordine, id est ab officio, & non beneficio. Clericus praeterea taliter contrahens est excommunicatus ipso iure, vt in cle. vna. de consang. & affini. cuius absolutio episcopo est reseruata, vt per glos. ibi, in verbo, obtinere. Redditur praeterea suspectus de haeresi, vt procedatur per inquisitores contra eum, vt notat Ioan. Lupus in repe. rub. {& c. per vestras.} de dona. inter virum & vxorem. fol. lx vij. colum. iij. versicu. Ex quo meo iudicio. vbi hoc infert ex his quae notant Butri. & Bald. in l. iij. C. de {summa trinit. & si de catholi.} loquendo de monacho matrimonium contrahente. Debent praeterea in hoc aduertere iudices, quod preter poenas supra dictas debet in sacris constitutus pati poenam stupri, si virginem violauit sub figura matrimonij. Neque ex hoc quod verba de prae senti seu benedictiones praeces serint, ab illa excusandus est, quin potius grauius puniendus, eo quod virginem sub sacramenti colore deceperit, & corruperit, quae velut vxor consensit in copulam, vnde propter talem dolum vltra ordinariam poe nam depositionis, arctiori carcere vel monasterio detrudi debet, quam pro alio simplici stupro. Mulier insuper ab ipso sic seducta tantae pos set es se nobilitatis & honoris, tantúmve populi scandalum, vt merito clericus in hoc delinquens publicis verberibus, vel alia publica correctione puniendus es set: quando suae personae qualitas hoc non impediret, argumento eorum quae notat Praepo. in capitu. ij. de sponsa. duo. referendo Anto. quod Iudex attenta qualitate personarum poterit arbitrando punire poena mortis illum qui viuente prima vxore contrahit cum secunda: puta si ignobilis vxorem habens contrahit cum nobili, & illudit illam. {De qua tamen doctrina Anto. vi. Augusti. in addi. ad Ang. de male. in parte che mai adulterato. fol. 152. nume. 65.} Clericus vero beneficiatus in minoribus ordinibus constitutus, si contrahit matrimonium, eoipso vacant benesicia, vt tenet Collec. in cap. j. de cle. coniu. & decisio Capellae Tholosanae supra allegata. {& Sylue. verbo, clericus. lo ij. §. iiij.} Et hoc etiam si non sequitur copula, notant Docto. in d. cap. j. Nec recuperant beneficia sponsa ingrediente monasterium, vt per eos ibi: & notat etiam Ioan. de Imo. in clemen. gratiae. de rescript. in col. super glos s. resignaueris. Praepo. in cap. Placuit. xxxij. distinct. proper fi. Quod insuper procedit etiam si matrimonium contractum sit nullum: vt notat Ioan. And. in cap. Ioannes. de cle. coniug. Roma. consi. cccclxxxiij. dubitatur primo, col. iij. Hippoly. consil. lxx. volu. j. col. iij. incipiente, Scientiarum omnium. Stepha. in addi. ad dictam decisionem Tholosanam. qui solum allegat Bar. Brixien. & Ange. de Clauasio. Consirmatur ista sententia doctrina mea magistrali. clxxxj. incipienti, Poena etiam faciendo, vbi de ista conclusione fit mentio: quam vide, quia aliqua referuntur in contrarium remissiue. Et vide Decium in consil. clxvj. volum. j. Ego Philippus Decius, vbi refert Bartho. Brixien. in quae st. x. Et Cardi. Imol. & Abb. in d. c. j. & Roma. in d. consi. tenentes quod clericus in minoribus con stitutus si contrahit matrimonium cum consanguinea, nunquam admittitur ad beneficium, quia illi facto suo renunciauit. Et quia ipse in principio illius consilij tenet quod talis clericus non sit ipso iure priuatus benesiciis, respondet ad dictam doctrinam Brixiensis & aliorum, quod non habeat locum quando clericus in minoribus contraxit scienter in gradu prohibito, quia tali casu ex quo sciebat matrimonium non valere, non videtur habere animum abdicandi beneficium a se: quod dicit tenuis se Imo. in cle. gratiae. de rescrip. Et sic quod dicta conclusio doctorum restringatur, quando ignoranter contraxit tale matrimonium : & dicit ibi, quod in dubio prae sumitur scientia in coniuncto quod sciat coniunctionem quam habet cum alio. Et licet Decius ibi postea in fi. det aliam & vltimam responsionem ad dictam conclusionem Doctorum , videlicet, quod non sit vera in hoc saltem, quod talis non perdat ipso iure beneficium, ex ratione de qua per eum. Mihi tamen plus placet distinctio praecedens , & sic quod quando probaretur quod ignorans consanguinitatem contraxit , tunc ipso iure perdat beneficium, quia visus est facto suo illi renunciare. Si vero contraxit scienter, tunc quod priuetur eo per sententiam: quia licet videatur confidere in nullitate matrimonij, vt non perdat beneficium ipso iure, sufficit quod facit actum incompatibilem cum beneficio, vt est matrimonium contrahere. Imo. tamen in d. clem. gratiae. videtur tenere contrarium, videlicet quod quando impedimentum consanguinitatis erat notum vtrique , vel saltem clerico, quod non perdit beneficium , nisi processis set ad copulam, quia tunc propter affectum cum opere subsecuto saltem es set priuandus. argu. cap. nuper. de bigamis. Effectus enim huius di stinctionis maximus est, nam in primo membro non poterit sic contrahens renuntiare beneficio in fauorem alterius. Secundo vero sic ante quam deponatur, ex doctrina illa magistrali Innoc. in c. Cum nostris. de conces. praebend. quam ego latius ornaui in meis doctrinis, num. cxx. incip. Homicida. Vide praeterea in hoc articulo notabilem distinctionem Praeposi. non tenet propter consanguinitatem, vel aliud simile impedimentum, quod tunc clericus perdit beneficia. Si vero non tenet ex defectu consensus, tunc non. Considera tamen quod hoc pos set intelligi quando defectus consensus fuit in ipso clerico. Si tamen fuit in muliere, puta quia per vim fuit compulsa con trahere, ipso clerico pure & libere consentiente: vel quia mulier non erat sanae mentis, non video quare non perdat beneficia, sicut quando contrahit cum consanguinea, quod aperte colligitur ex di stinctione quam facit Imo. in dicta clemen. gratiae, quem non refert Praepo. Quando autem contraheret cum minore duodecim annorum, licet per verba de prae senti, cum illa resoluantur in sponsalia de futuro: videtur dicendum quod non perdit clericus propter illa, sua beneficia, nisi quando adueniente legitima aetate in muliere matrimonium sic contractum ratificaretur, modis de quibus per text. glos. & Docto. in capitu. Vnico. de desponsa. impu. lib. vj. Sed contrarium fuit decisum per dominos de Rota in antiquis decisi. ciij. incipien. Nota, quod vbi clericus. {Et vide Ioannem Staphileum in tractatu, de gratiis expectatiuis. folio 74. versicu. quapropter vt saluetur. Vbi dicit, quod illa decisio Rotae procedit in terminis in quibus loquitur, videlicet quod tunc demum clericus perdit beneficium, quando minor cum qua contrahit peruenerit ad pubertatem, vel quod intelligatur de impubere proxima pubertati: quem etiam vide in sequenti folio, versicu. posset tamen. vbi dicit, quod clericus contrahens de facto cum minore non proxima pubertati, siue cum furiosa, aut consanguinea perdit beneficium mero iure, neque illud potest retinere absque dispensatione, saltem Epi scopi.}