Matrimonium de facto contrahentes. Capvt lxxiiii. CAlixtus papa interdixít contractum matrimonij presbyteris, diaconibus, & ſubdiaconibus, & ab illis contracta debere diſiungi, & ad pœnitentiam redigi, iuxta ſacrorum Canonum diffinitionem præcepit, vt habetur in capitu. presbyteris. xxvij. diſtinc. hinc eſt quòd clericus in ſacris vxorem ducens, debet compelli ad illam abiurandam, & perdit executionem omnium ordinum, notat Abb. ex text. ibi, in capitulo ſecundo, qui cle. vel vo. qui nihil aliud allegat, & omiſit text. expreſ ſum ponentem pœnam delinquentibus in hoc, in capitu. decernimus. xxviij. diſtin. cuius verba ſunt. Decernimus vt hi qui in ordinem ſubdiaconatus & ſupra vxores duxerint, officio atque eccleſiaſtico beneficio careant. & faciunt etiam verba text. in capitu. de his. eadem diſtin. vbi tractando de ſubdiaconibus & diaconibus dicit. Cauendum eſt tamen his, ne quando ſuæ ſponſionis immemores ad terrenas nuptias vltro concurrant, quod ſi fecerint, vt ſacrilegi rei ab eccleſia habeantur extranei. De presbyteris verò videndus eſt text. in capit. presbyter. eadem diſtinct. cuius verba ſunt. Presbyter ſi vxorem duxerit, ab ordine deponi debere oportet. Item efficitur irregularis, vt neque in ſuſceptis ordinibus miniſtrare poſsit, nec ad maiores ſuſcipiendos admittitur, vt notat idem Abb. in capit. j. in ij. nota. eodem titu. ex quo venit quòd tanquam irregularis priuabitur beneſiciis. An autem ſit priuandus per ſententiam, vel ipſo facto priuetur, ſunt opin. quas refert Stepha. in deciſione ccxxxix. Capellæ Tholoſanæ, in additione. Aduerte tamen, quòd ipſemet Panormi. in cap. At ſi clerici. de iudi. colum. ij. videtur eſ ſe in opinione, quòd clericus qui ſolutam non virginem de facto duxit in vxorem, ac cum ea fuerit fornicatus, debet deponi. pro quo allegat iura in capitu. fraternitatis. xxxiiij. diſt. & in cap. Si quis ammodo. lxxxj. diſtin. & in dicto cap. ij. qui cle. vel vo. quæ iura, (ſalua tanti patris reuerentia) hoc non probant: imò text. in dicto cap. Si quis ammodo, qui plus videbatur vrgere dicit, à proprio gradu decidat, vſq; dum ad ſatisfactionem veniat: vnde per talia verba videtur impoſita magis pœna ſuſpenſionis temporalis, quàm depoſitionis. Sed pro opinione ſua poſ ſet Abb. allegare tex. in cap. Presbyter. xxviij. diſt. quem decerpſit Gratianus ex capit. j. Concilij Neocæ ſarienſis, cuius verba ſunt. Presbyter ſi vxorem duxit, ab ordine illum deponi debere oporter. vbi Archi. exponit, ab ordine, id eſt ab officio & beneſicio: quod etiã ibi tenent Domi. & Præ po. licet eum non referant: quamuis gloſ. exponat ab ordine, id eſt ab officio, & non beneficio. Clericus præterea taliter contrahẽs eſt excommunicatus ipſo iure, vt in cle. vna. de conſang. & affini. cuius abſolutio epiſcopo eſt reſeruata, vt per gloſ. ibi, in verbo, obtinere. Redditur præterea ſuſpectus de hæreſi, vt procedatur per inquiſitores contra eum, vt notat Ioan. Lupus in repe. rub. {& c. per veſtras.} de dona. inter virum & vxorem. fol. lx vij. colum. iij. verſicu. Ex quo meo iudicio. vbi hoc infert ex his quæ notant Butri. & Bald. in l. iij. C. de {ſumma trinit. & ſi de catholi.} loquendo de monacho matrimonium contrahente. Debent præterea in hoc aduertere iudices, quòd pręter pœnas ſuprà dictas debet in ſacris conſtitutus pati pœnam ſtupri, ſi virginem violauit ſub figura matrimonij. Neque ex hoc quòd verba de præ ſenti ſeu benedictiones præceſ ſerint, ab illa excuſandus eſt, quin potius grauius puniendus, eo quòd virginem ſub ſacramenti colore deceperit, & corruperit, quæ velut vxor conſenſit in copulam, vnde propter talem dolum vltra ordinariam pœ nam depoſitionis, arctiori carcere vel monaſterio detrudi debet, quàm pro alio ſimplici ſtupro. Mulier inſuper ab ipſo ſic ſeducta tantæ poſ ſet eſ ſe nobilitatis & honoris, tantúmve populi ſcandalum, vt meritò clericus in hoc delinquens publicis verberibus, vel alia publica correctione puniendus eſ ſet: quando ſuæ perſonæ qualitas hoc non impediret, argumento eorum quæ notat Præpo. in capitu. ij. de ſponſa. duo. referendo Anto. quòd Iudex attenta qualitate perſonarum poterit arbitrando punire pœna mortis illum qui viuente prima vxore contrahit cum ſecunda: puta ſi ignobilis vxorem habẽs contrahit cum nobili, & illudit illam. {De qua tamen doctrina Anto. vi. Auguſti. in addi. ad Ang. de male. in parte che mai adulterato. fol. 152. nume. 65.} Clericus verò beneficiatus in minoribus ordinibus conſtitutus, ſi contrahit matrimonium, eoipſo vacant beneſicia, vt tenet Collec. in cap. j. de cle. coniu. & deciſio Capellæ Tholoſanæ ſuprà allegata. {& Sylue. verbo, clericus. lo ij. §. iiij.} Et hoc etiam ſi nõ ſequitur copula, notant Docto. in d. cap. j. Nec recuperant beneficia ſponſa ingrediente monaſterium, vt per eos ibi: & notat etiam Ioan. de Imo. in clemen. gratiæ. de reſcript. in col. ſuper gloſ ſ. reſignaueris. Præpo. in cap. Placuit. xxxij. diſtinct. proper fi. Quod inſuper procedit etiam ſi matrimonium cõtractum ſit nullum: vt notat Ioan. And. in cap. Ioannes. de cle. coniug. Roma. conſi. cccclxxxiij. dubitatur primò, col. iij. Hippoly. conſil. lxx. volu. j. col. iij. incipiente, Scientiarum omnium. Stepha. in addi. ad dictam deciſionem Tholoſanam. qui ſolùm allegat Bar. Brixien. & Ange. de Clauaſio. Conſirmatur iſta ſententia doctrina mea magiſtrali. clxxxj. incipienti, Pœna etiam faciendo, vbi de iſta concluſione fit mentio: quam vide, quia aliqua referuntur in contrarium remiſsiuè. Et vide Decium in conſil. clxvj. volum. j. Ego Philippus Decius, vbi refert Bartho. Brixien. in quæ ſt. x. Et Cardi. Imol. & Abb. in d. c. j. & Roma. in d. conſi. tenentes quòd clericus in minoribus con ſtitutus ſi contrahit matrimonium cum conſanguinea, nunquam admittitur ad beneficium, quia illi facto ſuo renunciauit. Et quia ipſe in principio illius conſilij tenet quòd talis clericus non ſit ipſo iure priuatus beneſiciis, reſpondet ad dictam doctrinam Brixienſis & aliorum, quòd non habeat locum quando clericus in minoribus contraxit ſcienter in gradu prohibito, quia tali caſu ex quo ſciebat matrimoniũ non valere, non videtur habere animum abdicandi beneficium à ſe: quod dicit tenuiſ ſe Imo. in cle. gratiæ. de reſcrip. Et ſic quòd dicta concluſio doctorũ reſtringatur, quãdo ignoranter cõtraxit tale matrimoniũ : & dicit ibi, quòd in dubio præ ſumitur ſcientia in coniuncto quòd ſciat coniunctionẽ quam habet cum alio. Et licet Decius ibi poſteà in fi. det aliam & vltimam reſponſionem ad dictam concluſionem Doctorũ , videlicet, quòd non ſit vera in hoc ſaltem, quòd talis nõ perdat ipſo iure beneficium, ex ratione de qua per eum. Mihi tamen plus placet diſtinctio præcedẽs , & ſic quòd quãdo probaretur quòd ignorans conſanguinitatẽ cõtraxit , tunc ipſo iure perdat beneficium, quia viſus eſt facto ſuo illi renunciare. Si verò cõtraxit ſcienter, tunc quòd priuetur eo per ſententiam: quia licet videatur cõfidere in nullitate matrimonij, vt nõ perdat beneficium ipſo iure, ſufficit quòd facit actum incompatibilem cum beneficio, vt eſt matrimonium contrahere. Imo. tamen in d. clem. gratiæ. videtur tenere contrarium, videlicet quòd quando impedimentum conſanguinitatis erat notũ vtriq; , vel ſaltem clerico, quòd non perdit beneficiũ , niſi proceſsiſ ſet ad copulam, quia tunc propter affectum cum opere ſubſecuto ſaltem eſ ſet priuandus. argu. cap. nuper. de bigamis. Effectus enim huius di ſtinctionis maximus eſt, nam in primo membro non poterit ſic contrahens renuntiare beneficio in fauorem alterius. Secundò verò ſic antè quàm deponatur, ex doctrina illa magiſtrali Innoc. in c. Cum noſtris. de conceſ. præbend. quam ego latius ornaui in meis doctrinis, num. cxx. incip. Homicida. Vide præterea in hoc articulo notabilem diſtinctionem Præpoſi. non tenet propter conſanguinitatem, vel aliud ſimile impedimentum, quòd tunc clericus perdit beneficia. Si verò non tenet ex defectu conſenſus, tunc non. Cõ ſidera tamẽ quòd hoc poſ ſet intelligi quando defectus conſenſus fuit in ipſo clerico. Si tamen fuit in muliere, puta quia per vim fuit cõpulſa con trahere, ipſo clerico purè & liberè conſentiente: vel quia mulier non erat ſanæ mentis, non video quare non perdat beneficia, ſicut quando contrahit cum conſanguinea, quod apertè colligitur ex di ſtinctione quam facit Imo. in dicta clemen. gratiæ, quem non refert Præpo. Quando autem contraheret cum minore duodecim annorum, licet per verba de præ ſenti, cùm illa reſoluantur in ſponſalia de futuro: videtur dicendum quòd non perdit clericus propter illa, ſua beneficia, niſi quando adueniente legitima ætate in muliere matrimonium ſic contractum ratificaretur, modis de quibus per text. gloſ. & Docto. in capitu. Vnico. de deſponſa. impu. lib. vj. Sed contrarium fuit deciſum per dominos de Rota in antiquis deciſi. ciij. incipien. Nota, quòd vbi clericus. {Et vide Ioãnem Staphileum in tractatu, de gratiis expectatiuis. folio 74. verſicu. quapropter vt ſaluetur. Vbi dicit, quòd illa deciſio Rotæ procedit in terminis in quibus loquitur, videlicet quòd tunc demum clericus perdit beneficium, quando minor cum qua contrahit peruenerit ad pubertatem, vel quòd intelligatur de impubere proxima pubertati: quem etiam vide in ſequenti folio, verſicu. poſset tamen. vbi dicit, quòd clericus contrahens de facto cum minore non proxima pubertati, ſiue cum furioſa, aut conſanguinea perdit beneficium mero iure, neque illud poteſt retinere abſque diſpenſatione, ſaltem Epi ſcopi.}