# 79 Adulterij. Capvt lxxix. ADulterij criminis grauitatem , clericis omnibus sufficiant ostendere verba pagani illius Abimelech regis ad Isaac directa Gen. xxvj. c. Dum reprehendens eum quod vxorem suam sororem es se affirmauerit, dixit: Potuit coire quispiam de populo cum vxore tua, & induxeras super nos grande peccatum. Si enim in sola lege naturali viuens homo peccatum grande reputauit adulterium, quale debet es se in oculis christianorum , quos eadem naturalis scripturae & gratiae leges quotidie instruunt , maxime sacerdotum , qui tanquam sanctissimae Trinitatis mens ae pincernae angelorum panem virgineo ventre compactum quotidie tractant, & intra prae cordia recondunt. At si quis magis specifice enormitatem huius criminis intelligere velit, & quomodo sit de grauioribus peccatis quae in proximum committuntur, videat Dionysium Cartus. in opusculo de conuersione peccatoris, arti. v. vbi hoc ostendit per plura quae in eo concurrunt. Clericus autem adulter depositus ab officio, in monasterium toto tempore vitae suae detruditur, vt in cap. Si quis clericus lxxxj. dist. quod est concilium Aurelianense : & quod propter adulterium clericus deponatur, voluit glos. in c. lator. ij. quae st. vij. in glos. j. quam ibi sequitur Archi. & Host. allegando d. c. Si quis, in sua summa, tit. de adult. §. quae poena sit imponenda. Idem tenent etiam Ioan. de Ana. in rub. & in capi. Significasti. de adulte. Abb. & Moderni. in cap. Vt clericorum. de vita & honest. cleri. & in capitu. Peruenit. de adult. Et hanc opinionem tenent Ioan. And. & Ioan. de Imo. in dict. capit. Vt clericorum. vt refert Ana. in d. cap. Significasti. & est communis opinio. Vide tamen Paul. Grillandi in tracta. de poenis omnifariam coitus, incip. Sexto declaranda. vbi in prima & secunda col. nititur sustinere contrarium, videlicet quod clericus hodie propter simplex adulterium non debet deponi, & respondet ad fundamenta contraria, & tandem in col. iij. dicit quod nihilominus in con sulendo & iudicando tutius est tenere aliam opinionem, quae est communis, & dicit hoc notandum contra presbyteros incontinentes, qui alienas vxores sollicitant s aepius, & accedunt libenter ad earum concubitum. Incurrit etiam clericus de adulterio damnatus aliam poenam, nam ex tali sententia infamis efficitur, vt notat Abba. in c. At si clerici. §. de adulteriis. in col. v. versi. Sed circa. de iudi. Et in c. Cum t. de re iudic. col. iiij. per text. in c. Infames. vj. quae st. j. & in l. j. & ij. ff. de his qui not. infa. sicut etiam efficitur infamis damnatus de aliis criminibus publicis. Est tamen in hoc aduertendum, quod licet episcopus non possit directo restituere aliquem ad famam, vt concludit Abb. in d. c. Cum t. in col. iiij. in hoc casu tamen adulterij, cum liceat sibi dispen sare, vt in d. §. de adulteriis. restituendo clericum damnatum de adulterio contra sententiam suam, tunc restitutio famae venit per quondam consequentiam, potest indirecte, quod principaliter non pos set. ita notat Abb. ibi, in d. col. v. & dicit ibi casum sing. ad hoc secundum illum intellectum. Et nota secundum Paul. Grillandi, vbi supra, quod licet de iure ciuili quando mulier nupta est impudica & meretrix, non punitur adulterans cum ea, {vt in l. Si ea. C. de adulte.} tamen de iure canonico non euaderet impunitus cum illa adulterans. ita dicit in d. col. iij. Crederem tamen vltra eum, quod tunc clericus ignorans & accedens ad eam tanquam ad meretricem non puniretur ita acriter, sicut alij adulteri. Si tamen mulier erat honesta non excusaretur clericus ignorans eam coniugatam quominus vt adulter pu niatur. Quando autem clericus cognouit mulierem solutam, quae ab ipso & communiter reputatur vxorata, tunc enim vti adulterum poena iuris communis puniendum es se, placuit Ioan. de. Ana. in capitu. Nonnullis. fin. colum. de Iudaeis. referendo fratrem Vbertum qui fuit eiusdem sententiae: licet alij aliter senserint secundum eum, per quem etiam vide quid in casu contrario quando clericus cognouit vxoratam, quae credebatur soluta. Vnum praeterea aduertendum sentio in hoc proposito, quod licet in his Regnis Castellae & Legionis lege regia sancitum sit, quod marito non accusante vxorem, nullus possit eam accusare de adulterio, Iudex tamen ecclesiasticus poterit punire clericum in hoc delinquentem: nec reus valebit opponare quod maritus non accu set. Non enim potuit lex illa regia ecclesiasticos Iudices impedire, ne ad emendam suorum clericorum procederent. Aliter enim clerici omnes incontinentes libidinem suam potius cum nuptis, quam cum solutis mulieribus explerent, quum securius ac impune id agere cognoscerent: & ita ego iam alias practicaui dum vicarium agerem generalem episcopi Salamantini : & licet ob id appellatum fuerit, obtinui tandem coram superiore. Veruntamen in hoc magna debet adhiberi cautela: nam si adulterium clerici adeo est notorium , maritíque persona ita vilis, quod prae sumi pos sit ipsum scire & paruipendere : tunc iudex ecclesiasticus poterit publice & libere de adulterio tractare, & poenam imponere. Si vero delictum non est publicum, aut marito ignotum es se creditur, periculúmque exinde timeri possit vxori: tunc consulerem clericum de hoc delicto conuictum vel confes sum ca merario proces su, & familiari disciplina corrigendum relegandúmque sine expressione caus ae in sententia. Quando vero correctio sic secrete facta fuerit, & relegatio generalis; hortor omnes metropolitanos iudices, vt ab inferioribus secrete causam requirant, ne ex hoc delictum in publicum veniat, sufficiat illis, quod iudex inferior iuste proces serit, licet propter secreti cautelam aliquas iuris solennitates praetermiserit. Aliter enim si omnia stricte requirant , nihil aliud efficient, nisi iudices ipsos inferiores cogere ad dissimulandum , vel propalandum adulteria similia, ipsosque adulteros reddent insolentiores, cum intellexerint quod Iudices sui immediati illos punire recusant, propter exactam rationem quam ab ipsis requirunt sui superiores. Marito autem clericum adulterum accusante, tunc seuerius procedendum est: tantóque acrius in aliis poenis carceris & detrusionis vltra depositionem puniendus est clericus, quanto honorabilior est persona mariti, aut diuturnius est adulterij peccatum, maiúsve exinde subortum scandalum, praecipue si contigerit quod adultera fuit per Iudicum secularem tradita marito, & ab eodem occisa. Crederem insuper in hac materia (meliori semper iudicio saluo) quod maritus potest accusare clericum coram Iudice ecclesiastico, licet vxorem coram seculari non accuset: nec poterit clericus in hoc aliqua exceptione se tueri, cum iura canonica adulteris poenam imponentia nullam habeant considerationem , nec requirant quod vxor pariformiter accusetur. Generaliter autem in hoc crimine considerent ecclesiastici Iudices ne nimis diligenter de adul teriis occultis inquiant, propter mulierum periculum, virorum infamiam, & clericorum fragilitatem , que tanto multoties ad hoc flagitium illos impellit, quanto secretius illud pos se perpetrare confidunt . Sed vigilantes super gregem suum similia potius prae seruare conentur ( cohabitationem & conuersationem clericorum & nuptarum euitando) quam vsque ad vnguem inuenire & castigare satagant. In qua quidem adulteriorum prudenti prae seruatione, & cauta correctionne ecclesiasticos omnes Iudices deprecor ac obte stor, vt desides non sint, per durissimum illud iudicium quod illis qui prae sunt scriptura sancta minatur, ne in eorum incuriam seuerius id corrigant vltore ferro maritorum manus, tam grauis iniuriae acerbitate commotae, vt s aepius id euenis se perpendimus, & anno superiori millesimo quingentesimo trigesimoseptimo pluribus notum fuit accidis se. Nam in tribus locis de Villanubla, videlicet, & de Cigunuela, ac de Laguna, quae non longe distant ab oppido Valli soleti, vbi tunc Augustae curia residebat in octo fere mensium spacio, filius viduae cuiusdam, & duo mariti in tres sacerdotes s aeuierunt de inimicis membris se vindicantes, ob iniuriam in matris & vxorum personas susceptam, non sine plurimorum laicorum applausu, & quorundam forsan magistratuum ciuilium neglectu ob inhonestam sacerdotum vitam, & superiorum desidiam: quod hic scribere libuit, quia id bene noui, vt qui proces sus desuper confectos vidi, non alio animo, nisi vt hoc ad clericorum timorem, & superiorum hortatum perpetuae memoriae tradere pos sem.