Q via ſecundùm diuum Auguſtinum in III. lib. Confeſsionum, {& habetur in cap. Flagitia, xxxij. q. vij.} flagitia quæ ſunt cõtra naturam vbiq; ac ſemper deteſtanda atq; puniẽda ſunt, qualia Sodomitarũ fuerant. Quæ ſi omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur: quæ nõ ſic fecit homines vt ſe illo vterentur modo. Violatur quippe ipſa ſocietas quæ cum Deo nobis eſ ſe debet, cùm eadem natura cuius ille auctor eſt libidinis peruerſitate polluitur. Vnde meritò tale crimen committenti pœna ſtatuta eſt, quòd deponatur ac in monaſteriũ detrudatur, vt in cap. Clerici. de exceſsib. Prælato. Huius tamen deteſtandi criminis maior eſ ſe deberet pœna, cùm ob illud etiam infantibus ac mulieribus ſubuerſarum ciuitatum omnipotens Deus parcere noluit. In his maximè regnis, vbi etiam à facinoro ſis aliâs hominibus ſolet (vti decet & tale ſcelus promeretur) abhorreri, vbi etiam leges patriæ grauius mortis genus, quàm ius cõmune delinquentibus infligunt. Nec enim minus promeritus eſt, vt poſt depoſitionem curiæ traderetur, qui Deũ ipſum ac naturam offendit tali facinore, quàm qui ſola motus auaritia & non in Roman. Pontifi. contemptum, neque in fidei ſeu morum perniciem Apoſtolicas audet literas deprauare. Sed cùm ſic placuerit canonum conditoribus, ſolent Eccleſiaſtici Iudices tales poſt depoſitionem perpetuis carceribus obſcuríſq; includere, in quibus niſi eos liberet fu ga, miſerrimam & mortem ipſam exoptantem vitam agunt.