# 80 Ac nefandi criminis rei. Capvt lxxx. Q via secundum diuum Augustinum in III. lib. Confessionum, {& habetur in cap. Flagitia, xxxij. q. vij.} flagitia quae sunt contra naturam vbique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerant. Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur: quae non sic fecit homines vt se illo vterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis es se debet, cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur. Vnde merito tale crimen committenti poena statuta est, quod deponatur ac in monasterium detrudatur, vt in cap. Clerici. de excessib. Praelato. Huius tamen detestandi criminis maior es se deberet poena, cum ob illud etiam infantibus ac mulieribus subuersarum ciuitatum omnipotens Deus parcere noluit. In his maxime regnis, vbi etiam a facinoro sis alias hominibus solet (vti decet & tale scelus promeretur) abhorreri, vbi etiam leges patriae grauius mortis genus, quam ius commune delinquentibus infligunt. Nec enim minus promeritus est, vt post depositionem curiae traderetur, qui Deum ipsum ac naturam offendit tali facinore, quam qui sola motus auaritia & non in Roman. Pontifi. contemptum, neque in fidei seu morum perniciem Apostolicas audet literas deprauare. Sed cum sic placuerit canonum conditoribus, solent Ecclesiastici Iudices tales post depositionem perpetuis carceribus obscurisque includere, in quibus nisi eos liberet fu ga, miserrimam & mortem ipsam exoptantem vitam agunt.