P raemisso prius quae sit vsura, & quando committatur, quod latius digeritur in ordinariis titulis ac tractatibus huius materiae. {Clericis fuit inhibitum foenerari & vsuras accipare in concilio Laodicensi in Canone v. vbi tamen nulla poena ob id imponitur. idem etiam fuit prohibitum in Concilio Carthaginensi primo, in Canone xiij. Et sicut clericis non licet exercere foenus suo nomine, ita neque alieno, vt in c. Sicut non suo. xlvij. distin. vbi vi. in cap. Non licet. Relatum Concilium Laodicense, de quo supra.} Prima se offert poenarum clerici vsurarij, quod est infamis ipso iure. hoc dicit probari Panor. ex text. ibi, in cap. Inter dilectos. in iij. not. de exces. praelat. Allegat text. cum glos. in l. Improbum foe nus. C. {ex quib. cau. infam. irroga.} Et in §. Porro. iij. quae st. vij. Idem scripserat Bald. in d. l. Improbum. qui etiam dicit quod adhuc post restitutionem vsurarum, & peractam poenitentiam sunt infames ad testimonia & dignitates, & hoc praecipit mente teneri. Hinc est quod vsurarius repellitur ab obtinendo beneficio, vt notat glos. in c. Praeterea. de vsur. & Abb. in d. c. Inter dilectos. in ij. col. dispensat tamen episcopus, vt ibi per eum circa beneficium , cum illo qui se correxerit. Subest etiam vsurariis cleri cis alia poena, videlicet quod ab officio & beneficio suspenduntur, vt statuit text. in c. Praeterea. de vsu, quoto autem tempore suspendantur, cum text. non aperiat, videtur arbitrio iudicid relictum. sed text. in c. j. eo. tit. dicit quod si clericus detestandis vsurarum lucris insistat, ecclesiastici officij periculum patiatur. ex quibus verbis Abb. ibi in vltimo not. colligit, quod clericus vsurarius debet deponi ab officio ecclesiastico, non tamen meminit d. c. Praeterea. qui suspensionis tantum poenam imponit. Alexand. insuper in consil. lxxij. in j. volu. dicit quod clericus vsurarius venit deponendus, & neminem Doctorum refert, sed allegat iura in d. c. Praeterea. & c. Inter dilectos. quorum nullo id probatur, cui vix parcendum censeo, & si solum Cae sarei iuris culturae vacauerit. Hostien. tamen (qui breuibus verbis plura dubia aliquando decidit, quae tandem moderniores ipsi verborum phalera ac garrulitate laxarunt) in summa de vsur. §. fin. versi. Alia a Iudice, vnica fere linea, ordinem dictarum poenarum scripsit, Ait enim, Vsurarius clericus ab officio beneficioque suspenditur, & si nec adhuc desistat, degradandus est, vt in dict. cap. j. & xiiij. quae st. iiij. cap. Canonum. & cap. Quoniam. & cap. Si quis oblitus. Itaque si clericus desistat a crimine vsurarum degradationis poe nam euadit, & sic intelligit dicta iura, pro quo etiam refert Gofred. Et hunc intellectum bene sustinet litera d. c. j. dum dicit, insistat. {Facit etiam text. in c. Episcopus. xlvij. distin.} Stat ergo ex praemissis practica pro iudicibus, vt primo a suspensione incipiant contra vsurarium clericum. Demum eo se non corrigente procedatur ad degradationem contra il lum. {Et sic etiam intelligi potest Concilium Elibertinum in Canone xx. qui clericum vsurarium statuit degradari per haec verba: Si quis clericorum detectus fuerit vsuras accipere, placuit degradari, & abstinere: quod est relatum in c. Si quis. xlvij. distin. vide preterea vndecim poenas manifestorum vsurariorum quas ponit Syluest. in verbo vsura. lo ix. in §. Quarto quaeritur.}