Uſurarij. Capvt lxxxii. P raemisso prius quæ ſit vſura, & quando committatur, quod latius digeritur in ordinariis titulis ac tractatibus huius materiæ. {Clericis fuit inhibitũ fœnerari & vſuras accipare in cõcilio Laodicenſi in Canone v. vbi tamen nulla pœna ob id imponitur. idem etiam fuit prohibitum in Concilio Carthaginenſi primo, in Canone xiij. Et ſicut clericis non licet exercere fœnus ſuo nomine, ita neq; alieno, vt in c. Sicut non ſuo. xlvij. diſtin. vbi vi. in cap. Non licet. Relatum Concilium Laodicenſe, de quo ſuprà.} Prima ſe offert pœnarum clerici vſurarij, quòd eſt infamis ipſo iure. hoc dicit probari Panor. ex text. ibi, in cap. Inter dilectos. in iij. not. de exceſ. prælat. Allegat text. cum gloſ. in l. Improbum fœ nus. C. {ex quib. cau. infam. irroga.} Et in §. Porrò. iij. quæ ſt. vij. Idem ſcripſerat Bald. in d. l. Improbum. qui etiam dicit quòd adhuc poſt reſtitutionẽ vſurarum, & peractam pœnitentiam ſunt infames ad teſtimonia & dignitates, & hoc præcipit mente teneri. Hinc eſt quòd vſurarius repellitur ab obtinendo beneficio, vt notat gloſ. in c. Prætereà. de vſur. & Abb. in d. c. Inter dilectos. in ij. col. diſpenſat tamen epiſcopus, vt ibi per eum circa beneficiũ , cum illo qui ſe correxerit. Subeſt etiam vſurariis cleri cis alia pœna, videlicet quòd ab officio & beneficio ſuſpenduntur, vt ſtatuit text. in c. Præterea. de vſu, quoto autem tempore ſuſpendantur, cùm text. non aperiat, videtur arbitrio iudicid relictum. ſed text. in c. j. eo. tit. dicit quòd ſi clericus deteſtandis vſurarum lucris inſiſtat, eccleſiaſtici officij periculum patiatur. ex quibus verbis Abb. ibi in vltimo not. colligit, quòd clericus vſurarius debet deponi ab officio eccleſiaſtico, non tamen meminit d. c. Præterea. qui ſuſpenſionis tantùm pœnam imponit. Alexand. inſuper in conſil. lxxij. in j. volu. dicit quòd clericus vſurarius venit deponendus, & neminem Doctorum refert, ſed allegat iura in d. c. Præterea. & c. Inter dilectos. quorum nullo id probatur, cui vix parcendum cenſeo, & ſi ſolùm Cæ ſarei iuris culturæ vacauerit. Hoſtien. tamen (qui breuibus verbis plura dubia aliquando decidit, quæ tãdem moderniores ipſi verborum phalera ac garrulitate laxarunt) in ſumma de vſur. §. fin. verſi. Alia à Iudice, vnica ferè linea, ordinem dictarũ pœnarum ſcripſit, Ait enim, Vſurarius clericus ab officio beneficiòq; ſuſpenditur, & ſi nec adhuc deſiſtat, degradãdus eſt, vt in dict. cap. j. & xiiij. quæ ſt. iiij. cap. Canonum. & cap. Quoniam. & cap. Si quis oblitus. Itaque ſi clericus deſiſtat à crimine vſurarũ degradationis pœ nam euadit, & ſic intelligit dicta iura, pro quo etiã refert Gofred. Et hunc intellectum bene ſuſtinet litera d. c. j. dum dicit, inſiſtat. {Facit etiam text. in c. Epiſcopus. xlvij. diſtin.} Stat ergo ex præmiſsis practica pro iudicibus, vt primò à ſuſpenſione incipiant contra vſurarium clericum. Demũ eo ſe nõ corrigente procedatur ad degradationem cõtra il lum. {Et ſic etiam intelligi poteſt Concilium Elibertinum in Canone xx. qui clericum vſurariũ ſtatuit degradari per hæc verba: Si quis clericorũ detectus fuerit vſuras accipere, placuit degradari, & abſtinere: quod eſt relatum in c. Si quis. xlvij. diſtin. vide prętereà vndecim pœnas manifeſtorum vſurariorum quas ponit Sylueſt. in verbo vſura. lo ix. in §. Quarto quæritur.}