PRopter periurium potest quis deponi ab ordine & beneficio, vt est tex. in c. Presbyter. lxxxj. dist. qui dicit, quod presbyter aut diaconus captus in periurio deponiuntur. ita notat Abb. in ca. Querelam. de iur. iur. in ij. nota. qui hoc dicit probari in cap. Cum non ab homine. de ludi. & dicit facere tex. in cap. Si quis episcopus. l. distinc. Et notat idem Abb. in d. c. Cum non ab homine. in iiij. not. {ex quo dicit Card. Iacoba. in tract. de concilio in lib. ij. arti. v. col. ij. quod quando vocati sunt ad concilium generale illi qui iurauerunt secundum formam ca. Ego enim. de iur. iur. si non veniunt pos sunt deponi a suis dignitatibus, quia sunt periuri. & periurium inducit poenam depositionis.} Et quod propter hoc delictum remoueatur quis a beneficio, notat idem Abb. in c. ij. in j. nota. de rescrip. Quod extende in clerico qui fregit promissionem vallatam interpositione fidei: quia talis eadem poena punitur, tenet Io. And. & Host. in cap. Querelam. ne prela. vices su. Abb. in d. c. Querelam. de iur. iur. Quos sequitur Ange. in summa, in verbo periurium . in §. xj. licet Arch. Anto. & Card. teneant contrarium in locis ibi relatis. Et hanc etiam opinionem Hosti. & Abb. sequitur Feli. in d. c. querelam . in col. pen. licet contrariam opinionem dicat benigniorem. Eandem etiam sequitur Ioan. de Selua, intra. de beneficio, in iij. parte principali, in q. iij. {Vi. tamen Ioan. Staphileum, in tract. de gratiis & spectactatiuis. fol. lxx viij. vers. Tertio periurus, vbi dicit quod poena priuationis non habet locum in eo, qui venit contra fidem promis sam, qui solum allegat Rotam in decisio. cxxxiiij. incipienti , Nota quod posito in antiquis. quod dicit es se notandum .} Et aduerte quod periurus non est priuatus beneficio ipso iure, sed priuandus, vt sentit Abb. post alios, in cap. ij. de rescri. vbi vide Feli. in j. col. qui refert alios idem tenentes, & dicit hanc es se communem opinionem: licet Barba. ibi teneat contrarium, imo quod statim sit priuatus, cuius fundamenta ipse refert & soluit, & contra eandem communem opinionem tenet idem Barba. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. per text. in d. c. querelam. quem coniungit cum aliis iuribus contra Abb. ibi. Qui tamen sibi contrarius in rub. de iureiuran. in Clemen. in col. v. sequitur communem opinionem praedictam sequendo Cardi. in d. cap. Querelam, vbi illam tenet. {& vide eundem Feli. in c. ex parte. lo j. de rescri. j. col.} Et hanc etiam opinionem dicit es se communem Ioan. de Selua, vbi supra. & vide Petrum Rebufi. in tracta. de pacificis pos ses soribus, in pagina xxxv ij. columna ij. vbi dicit quod licet opinio quod periurus non est priuatus ipso iure sit communis: tamen opinio contraria potest sustineri in puncto iuris, & respondet ad aliqua fundamenta contraria, qui plura cumulat in proposito transcribendo fere dicta per Felin. in dicto capitu. ij. Item nota quod collatio beneficij facta periuro est ipso facto nulla, notat Abba. in dict. cap. querelam. sequitur Angel. in summa, in verbo periurium. §. xij. Contrariam tamen sententiam tenet Cardin. in dicto capitu. querelam. cui adhaeret Feli. ibi, in col. iij. quam etiam conclusionem videtur tandem tenere idem Felin. in capi. ij. in col. iij. de rescri ptis. licet prius in col. praecedenti plura retulerit pro contraria opinione, videlicet quod collatio facta periuro, vel alias criminoso est nulla. {Et vide eundem latissime de hoc scribentem in c. ex parte. el j. de rescrip. col. & ij. num. ij.} Et vide Ioan. de Selua, vbi supra: & vide Petrum Rebufi. vbi supra, in pagina xxxvj. col. ij. vbi tenet quod collatio facta periuro est nulla, & refert aliquos doctores ad hoc: quod tamen intelligit, quando quis es set per sententiam condemnatus & declaratus periurus, & postea fieret eidem collatio, & dicit quod Papa non dat priuationem pro periurio, nisi sit periurium iudiciale, allegat regulam Alex. Papae vj. in rub. de signatura gratiae. {Et vide Ioan. Staphileum, in tracta. & loco supra allegatis, vbi dicit quod signatura non dat priuationem beneficiorum pro periurio, nisi sit Iudiciale.