HOmicidium quidem inter grauiora & horribiliora crimina computatur, vt no. Abb. in c. Cum contingat. in colum. vj. de fo. competen. per text. in c. Quae situm. de tempo. ordinand. Et in c. Inquisitionis. de accusa. & in capitu. Miror. l. distinct. Ideo clericus homicida deponendus est, vt in {c. presbyter. lxxxj. distin. quod est ex canonibus Apostolorum,} & in c. Cum non ab homine. de iudi. & in capitu. Inquisitionis. in princ. de accusa. Committitur autem homicidium per clericum, facto, praecepto, consilio, lingua siue adhortatione, & in quocunque istorum casuum deponendus est, vt not. glos. in c. Sicut dignum . de homici. in §. Clericos. in verbo consilium, per iura de quibus ibi. quam quidem glos. bene nota, quia magistra est in materia huius c. Et post depositionem detrudendus in monasterium, vt probatur in d. c. Cum non ab homine. iuncto cap. Tuae. de poenis. & voluit per eadem iura Ioan. de Ana. in capitu. j. penult. col. de patr. qui fili. occid. & probat apertem text. in dicto. §. Clericos. ex quo insuper bene colligitur quod ista detrusio non debet es se perpetua, nec longi temporis: cum ibi Roma. Pon. disponendo contra homicidas illius sancti viri Thomae Archiepiscopi Cantuarien . iubet clericos delinquentes perpetuo depositos recludi in monasterium, vsque ad septennium, vel quinquennium : verum est tamen quod ille §. Clericos. disponit in clericis qui consilio perpetrarunt homicidium , qui licet eadem depositionis poena puniantur, qua & occidentes actu si clerici es sent: tamen nemo dubitat in reclu sione non ita diuturna poena puniendum consilium praebentem, sicut vere occidentem. Intellige tamen supra dicta, quando iniuste & voluntarie est commissum homicidium secundum Hosti. in summa, de homici. §. Qua poena. versic. Et hoc intelliges. Item etiam prae ter hoc clericus priuandus est beneficio per sententiam: quia homicida non est priuatus beneficio ipso iure, vt voluit Innocen. in cap. Cum nostris. de conces. praeben. quod sequitur Bal. in l. Cum fratrem. C. de his qui. vt indig. {& Phil. in c.sciscitatus. j. col. de rescript. & inc. ex parte. lo j. col. j. eo. titul.} Phil. Decius consi. clxvj. in princ. in j. volu. consil. incip. Ego Philippus. Et hanc opinionem dicit teneri communiter Ana. & Feli. in c. Inquisitonis. j. col. de accusa. & eandem etiam opinionem sequitur Praepo. in cap. Studeat. l. distinc. in col.sin. post Gemi. & respondet ad rationes Archid. ibi, & allegat Ioan. de Imo. in d. capitu. Cum nostris. dicentem quod opinio Innoc. contra Archi. tenetur communiter. Et vide etiam Anto. Corse. in suis singularibus, in verbo sententia, el ij. vbi dicit quod opinio Inno. communiter tenetur, & respondet ad aliqua iura quae in contrarium videntur vrgere: quamuis Barba. in capit. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. ad si. teneat quod committens homicidium est priuatus beneficio ipso facto, per text. quem dicit ad hoc formalem in cap. Ex literis. de exces. praela. iunctis aliis iuribus de quibus per eum. {Et aduerte, quod licet Episcopus possit cum homicida etiam voluntario misericorditer dispen sare, vt est text. nota. in cap. ij. in fin. de cleri. pugnan. in duel. & in c.studeat. 50. dist. per quae iura & per ea quae notat Innoc. in cap. ij. de cleri. non ordi. mi. ita tenet Staphileus in tract. de gratiis expectatiuis. fol. 78. versic. Potest tamen Episcopus. Si autem aliquis impetraret beneficium conferendum sibi in euentum priuationis, non pos set amplius cum eo Episcopus dispensare etiam ante litis pendentiam ex quo impetranti iam est quae situm ius ad rem, prout singulariter tenet Domi. consi. cv. in fin. col. quem ad hoc refert Staphileus, vbi supra.} Crederem praeterea in ista materia clericum in his casibus excusari a poena ordinaria homicidij, in quibus laicus homicida excusatur a poena mortis, quorum viginti & quinque enumerat Hippoly. in l. j. ff. ad l. Corneliam. de sica. a j. col. vsque ad xiiij. & quadraginta quinque ponit Iacob. Boulen. in repet. §. famosos. l. capitalium. ff. de poe. fol. xxxvj. vsque ad finem.