Homicidæ. Capvt lxxxviii. HOmicidium quidem inter grauiora & horribiliora crimina computatur, vt no. Abb. in c. Cùm contingat. in colum. vj. de fo. competen. per text. in c. Quæ ſitum. de tempo. ordinand. Et in c. Inquiſitionis. de accuſa. & in capitu. Miror. l. diſtinct. Ideo clericus homicida deponendus eſt, vt in {c. presbyter. lxxxj. diſtin. quod eſt ex canonibus Apoſtolorum,} & in c. Cum non ab homine. de iudi. & in capitu. Inquiſitionis. in princ. de accuſa. Committitur autem homicidiũ per clericum, facto, præcepto, conſilio, lingua ſiue adhortatione, & in quocunq; iſtorum caſuum deponendus eſt, vt not. gloſ. in c. Sicut dignũ . de homici. in §. Clericos. in verbo conſilium, per iura de quibus ibi. quam quidem gloſ. bene nota, quia magiſtra eſt in materia huius c. Et poſt depoſitionem detrudendus in monaſterium, vt probatur in d. c. Cum non ab homine. iuncto cap. Tuæ. de pœnis. & voluit per eadem iura Ioan. de Ana. in capitu. j. penult. col. de patr. qui fili. occid. & probat apertẽ text. in dicto. §. Clericos. ex quo inſuper bene colligitur quòd iſta detruſio non debet eſ ſe perpetua, nec longi temporis: cùm ibi Roma. Pon. diſponendo contra homicidas illius ſancti viri Thomæ Archiepiſcopi Cantuarieñ . iubet clericos delinquentes perpetuò depoſitos recludi in monaſterium, vſq; ad ſeptennium, vel quinquenniũ : verum eſt tamen quòd ille §. Clericos. diſponit in clericis qui conſilio perpetrarunt homicidiũ , qui licet eadem depoſitionis pœna puniantur, qua & occidentes actu ſi clerici eſ ſent: tamẽ nemo dubitat in reclu ſione non ita diuturna pœna puniendum conſilium præbentem, ſicut verè occidentem. Intellige tamẽ ſuprà dicta, quãdo iniuſtè & voluntariè eſt cõmiſ ſum homicidium ſecundum Hoſti. in ſumma, de homici. §. Qua pœna. verſic. Et hoc intelliges. Item etiã præ ter hoc clericus priuandus eſt beneficio per ſententiam: quia homicida non eſt priuatus beneficio ipſo iure, vt voluit Innocen. in cap. Cum noſtris. de conceſ. præben. quod ſequitur Bal. in l. Cum fratrem. C. de his qui. vt indig. {& Phil. in c.ſciſcitatus. j. col. de reſcript. & inc. ex parte. lo j. col. j. eo. titul.} Phil. Decius conſi. clxvj. in princ. in j. volu. conſil. incip. Ego Philippus. Et hanc opinionem dicit teneri communiter Ana. & Feli. in c. Inquiſitonis. j. col. de accuſa. & eandem etiam opinionem ſequitur Præpo. in cap. Studeat. l. diſtinc. in col.ſin. poſt Gemi. & reſpondet ad rationes Archid. ibi, & allegat Ioan. de Imo. in d. capitu. Cum noſtris. dicentem quòd opinio Innoc. contra Archi. tenetur communiter. Et vide etiã Anto. Corſe. in ſuis ſingularibus, in verbo ſententia, el ij. vbi dicit quòd opinio Inno. communiter tenetur, & reſpondet ad aliqua iura quæ in contrarium videntur vrgere: quàmuis Barba. in capit. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. ad ſi. teneat quòd committens homicidium eſt priuatus beneficio ipſo facto, per text. quem dicit ad hoc formalem in cap. Ex literis. de exceſ. præla. iunctis aliis iuribus de quibus per eum. {Et aduerte, quòd licet Epiſcopus poſsit cum homicida etiam voluntario miſericorditer diſpen ſare, vt eſt text. nota. in cap. ij. in fin. de cleri. pugnan. in duel. & in c.ſtudeat. 50. diſt. per quæ iura & per ea quæ notat Innoc. in cap. ij. de cleri. non ordi. mi. ita tenet Staphileus in tract. de gratiis expectatiuis. fol. 78. verſic. Poteſt tamen Epiſcopus. Si autem aliquis impetraret beneficium conferendum ſibi in euentũ priuationis, non poſ ſet amplius cum eo Epiſcopus diſpenſare etiam ante litis pendentiam ex quo impetranti iam eſt quæ ſitum ius ad rem, prout ſingulariter tenet Domi. conſi. cv. in fin. col. quem ad hoc refert Staphileus, vbi ſuprà.} Crederem præterea in iſta materia clericum in his caſibus excuſari à pœna ordinaria homicidij, in quibus laicus homicida excuſatur à pœna mortis, quorum viginti & quinque enumerat Hippoly. in l. j. ff. ad l. Corneliam. de ſica. à j. col. vſque ad xiiij. & quadraginta quinque ponit Iacob. Boulen. in repet. §. famoſos. l. capitalium. ff. de pœ. fol. xxxvj. vſque ad finem.