ECclesiastica persona aliquem christianorum faciens interfici per as sassinos, vel mandans, vel eos receptans, vel defendens , seu occultans incurrit ipso facto sententiam excommunicationis & depositionis a dignitate honore, ordine, officio, & beneficio: & beneficia pos sunt aliis libere per collatores conferri, vt in cap. j. de homi. in vj. Et habet vnum speciale hoc delictum , vt probari possit probabilibus argumentis, vt ibi, vbi vide Phil. in xj. not. tenentem quod in isto casu ratione periculi valerent testes recepti lite non contestata etiam parte absente & non citata: quia text. ibi non dicit testibus, sed probabilibus argumentis. Item aliud quod clericus as sassinus potest puniri per secularem, sine eo quod praecedat degradatio secundum Lapum in d. cap. j. & Domi. ibi, in fin. quia ipso iure videntur degradati: & videtur data vnicuique pote stas ipsos capiendi, & per ius videntur spoliati omni priuilegio clericali, vt per Doct. ibi. Et praedictam conclusionem Dominici refert & sequitur Barba. in c. At si clerici. de iudi. in col. xxxij. nu. cxxix. Refert etiam Hippoly. in practica criminali, in §. Examinanda. in col. iij. {Et hoc etiam tenent plures doctores relati in decisionibus Nicolai Boerij in quae st. lxix. in nu. xviij.} Et vide Ioan. Lupum in tract. de libertate ecclesiastica, in quae st. ix. vbi dicit quod datur a iure quaedam degradatio quae habetur loco realis, videlicet in dicto capitu. j. de homi. vbi clericus delinquens vt supra, a iure & a concilio habetur pro realiter degradato, vt possit capi & puniri per secularem, de quo vide latius Arnal, Alber. in cap. Quoniam. de haereti. lib. vj. in col. cxlvij. versicu. viij. & vltimo fallit. cum xj. colum.sequen. qui primo adducit quinque fundamenta contra communem intellectum doct. ad d. c. j. qui habet quod clerici delinquentes in hoc delicto sunt ipso facto degradati, adeo vt iudices seculares possint procedere contra eos, sicut contra laicos. Et postea bene corroborat hanc communem conclusionem, & respondet ad fundamenta in contrarium adducta. Et nota vnum quod ipse dicit in proposito, quod poena illius text. non videtur habere locum in interficiente, sed in mandante : & quod forte multi in hoc errarent, allegat Aret. hoc sic ponderantem in consil. clxv. incip. Sicut Ioannes dicit, columna xj. versicu. Tertio allegant. Aduerte prae terea quod poena illius text. in dicto capitu. j. habet locum contra mandantem, etiam si mors non sit secuta, vt probant aperte verba illius, dum dicit, quanquam mors ex hoc forsitan non sequatur: quod videtur es se speciale in hoc delicto, vt voluit August. in additio. ad Ange. in parte, Et Sempronium Rodulphi, in iiij. additione: quia alias mandatarius non puniretur poena ordinaria maleficio non secuto: nisi dicamus secundum eum post Ioan. Andr. in regula, in poenis. de regu. iuris. in vj. quod quo ad poenas de quibus in dicto capitu. primo. facto mandato delictum est perfectum, & ideo nimirum si puniatur poe na ordinaria, ac si delictum es set consummatum : quod etium videtur sequi Philip. in dicto capitu. j. in colum. penulti. in versicu. in glos sa. & per praedictum text. videtur reprobari de iure canonico opinio Dini, & Ange. in. l. Item apud. §. Si curauerit. ff. de iniur. dum dicunt quod in as sassinamento si do pecuniam alicui vt aliquem occidat, homicidio non sequuto non punitur mandans: quam decisionem refert August. vbi supra, & dicit eos verum dicere, quod mandans non punitur de homicidio, sed poena extraordinaria de mandato.