H abet hoc eximium, Prae sul amplissime, illustrium hominum uirtus, ut uel ignotissimum quenque in sui admirationem rapiat, eorúmque animos coniungat, quorum corpora longissimo locorum dirimuntur interuallo. Idque si alias unquam, proximis certe hisce annis, quibus ex diuinis ingenij tui monumentis, quae superato Pyrenaeo, amplissimi tui nominis splendore bonam Europae partem adimplerunt, singulares animi tui dotes degustare coepimus, admirabilémque uirtutum tuarum concentum uel per nos ipsi perspicere, uel ex alijs qui istic negotiantur, studiose cognoscere, quouis Sibyllae folio uerius es se comperi. Tanta enim eo ex tempore Amplitudinis tuae admiratio, & quaedam quasi ueneratio, animo meo incessit, ut omnes mihi de inde occasiones aucupandas duxerim, quo quacunque tibi ratione innotescerem, nostríque erga te animi propensionem qualiquali officio declararem. Qua in re dum anxie me, sed frustra, discrucio, nulla se offerente occasione, quae tanto Amplitudinis tuae splendore non multo inferior uideretur: percommode & prope diuinitus mihi cecidit, ut istinc ad nos reuersus uir ornatissimus Gaspar Trechsel, & clarissimi tui nominis studiosissimus, & mihi arcto affinitatis uinculo coniunctus, tuo mihi nomine reddiderit duo eximia felicissimi tui ingenij opera, Practicam nimirum, criminalem, & Regulas iuris, ambo ut multo accuratiore lima abs te recognita, ita auctario minime poenitendo locupletata: nihil me tibi in prae sentia gratius facere pos se affirmans, quam si ea quamprimum, & quam accuratis sime typis meis excudenda curarem. Quam tam obuiam ineundae abs te gratiae occasionem eo mihi auidius arripiendam putaui, quod opera ea sane insignia es se constaret, planeque digna, quae diligentius, typisque elegantioribus excusa, omnium manibus tererentur: quippe in quibus praeter absolutissimam quandam disciplinarum omnium cognitionem, non obscura etiam uerae pietatis studia elucerent. Vt interim caeter as uere heroicas animi tui dotes praetermittam, quibus Carolus Imperator, perspicacissimi princeps ingenij, tantum deferendum putauit, ut te intimis suis consilijs adhibitum, earum curarum, quibus latissima ista regna reguntur, participem es se uoluerit, & Calagurritani Prae sulatus fa stigio insignitum, ad Tridentinum Concilium de maximis Reipublic. Christianae commodis tractaturum amplissima cum potestate legandum putarit: id nimirum ratus, quod res est, paucos se prudentia pares, superiorem habere nemlnem, eui tantam rerum molem concrederet. Sed dabitur alias, Prae sul amplissime, uberior laudes tuas prae dicandi occasio: quas si uel maxime hic prosequi uelimus, tam angusto tamen epistolae spatio excluderemur. Reliquam est, ut hoc clientis tui officium boni consulas, omniaque a nobis, quae uel industria consequi, uel labore perficere poterimus, & postules & expectes. Vale.