S icvti dignum sacrae scripturae consonum fuit, legibus humanis eximere eos, qui in sortem domini vocari meruerunt (quos clericos appellamus) nec pati earum seueritate puniri, si quando eos labi fecerit humana fragilitas (quae cuiusuis ordinis su scepti, seu professionis amplexatae regulis, nusquam sic potest subiugari, quin aliquando resiliat) sic etiam neces sarium fuit (ne clerici tali immunitate insolentes effecti effrenate viuerent) sanctionibus sacris noxios eorum affectus compescere, & in earum trans gres sores animaduertere. Quamobrem in aurea ac florentissima illa militantis ecclesiae aetate, per religiosissimos suos gubernatores, aduersus omnia fere (quae a clericis pos sunt perpetrari facinora) de scriptae extant vltiones ac poenae. Tantus insuper fuit in illis antiquis ac sanctis patribus clericalis hone statis zelus, vt aliquando leuia etiam & parum perniciosa crimina sub grauibus poenis prohibuerint. Sic tandem clericorum excessibus poenas condignas statuerunt, vt nisi executorum tepiditas ac segnicies illas parum metuendas reddiderit, non minus illae clericos omnes a perpetratione criminum cohibere pos sent, quam sibi subditorum vitia reprimunt Cae sareae leges, quae membrorum truncationes, ac vitae periculum comminantur. Itaque s aepe mecum sanctorum illorum patrum zelum conside raui, huius autem tempestatis incuriam contemplatus sum, qua pristina illa ac pia instituta non modo ob non vsum abrogata, sed per contrarium vsum contempta, ac irrisa cuiuis licet intueri. Praeterea quae in clericali statu hinc succes serint incommoda, ac quantus censurarum adsit contemptus, qualis morum peruersio subsit, pe sitaui quam pluries. Et summo quodam ardens desiderio, vt sacrarum illarum sanctionum gladius (Iudicum inertia, ac tepiditate, ne dicam vitiosa, muneribusque redempta dissimulatione, magna infectus rubigine) purgatus splendeat, ac sese offerendo clericorum oculis ac mentibus, timorem ingerat delinquendi, libellum hunc componere statui: quo iudices ecclesiastici facilius instruantur, ac expergefacti a somno vitiorum grauitatem, clarioribus mentis oculis intelligant, intellecta celerius ac debitis poenis coerceant, vtque clerici omnes in eo, in quibus delinquere possint, agnoscant, ac errantes, quales deceat eos pertime scere poenas perpendant. Vidi nanque s aepius in clericis minima puniri acriter, leuia cautius quandoque vitari, magna vero, aut dissimulari, aut leuiter corrigi, vnde accidit in grauia eos facile labi, & sine metu poenae torpere, ex quo ecclesiastici ordinis facies non parum deformata conspicitur. Quod Bernardus reprehendit dicens, Praelati nostri culicem ligant, & camelum deglutiunt, dum maiora praetermittentes minora discutiunt. In hoc igitur paruo libello quisque prae sulum, aut eius vicem gerens breui tempore leget quae pos sunt clerici committere crimina, quantíque illa faciant canonica iura. Quas insuper ex antiquis sanctionibus aetate illa aeditis (qua & fortiora corpora, & maiora merita noscebantur) fragilius seculum succedens temperauerit. Quídve doctores poenalia iura canonica exponentes tradiderint. Quo fiet, vt qui zelo corrigendi ae stuant iudices, quo facilius desiderium expleant, adinueniant, discant etiam qualiter decet eos zelum suum sacris canonibus adaequare, ne cum cum periculo animae suae, ac subditorum dispendio in crudelitatem ac asperitatem quandam conuertant, instarque imperiti ac crudelis chirurgi vulneribus minimis, & quibus leuibus valet mederi pharmacis, carnis adustione, aut resecatione medeantur. Sunt enim plerique iudices, qui suae prauae temperaturae impetus, & quasi insitam rabiem, iustitiae zelum reputantes , semota omni humanitate quae (nec ipsis defuit pecudibus) in captos quosque des aeuiunt, illisque defensionis copia subtracta, ac iuris ordine peruer so, asperius infligant supplicium, quam pro ratione culpae, legali censura decernat. Ac insuper sic dolent reum aliquem innoxium reperire ac declarare, velut si accusati liberatione, ipsi rei efficerentur. Est & alia iudicum species, non parum perniciosa Reipublicae, qui inquirendi pigritiam, corrigendíque secordiam, misericordiae cuipiam adscribere nituntur, quíque dum impiis miserentur, sceleratissimis hominibus vrbes ac loca replent. Hi forsan, perlecto libello hoc, ineptam illam ac crudelem clementiam deponent, considerantesque quanti fecerint clericorum facinora patres antiqui, quantúmve ad Christianam religionem propagandam censuerint illi conducere vitam honestam clericorum, non sic segniter illa punient, nec facile quibusuis oblatis si bi precibus aut munusculis, dissimulabunt. Pollentes praeterea iudices doctrina, zelo, ac prudentia in officiis requisitis (ne aliorum exces suum neglecta correctio, sibi interitum parturiat, vt accidit Heli summo sacerdoti) hoc opusculo prouocati, ad reformandos clericorum mores, accingentur. Quo fiet, vt illis reformatis, laicorum etiam vitam (qui exemplo quopiam pernicioso a clericis habito, plura sibi alia quantumuis grauia licere contendunt) purgari, ac perfici merito sperandum erit: aut si hoc saltem bonum defuerit: non enim videri continget aliquando, in magnam Christianorum perniciem, clericos sceleratiores es se laicis: cum & diuus ille Hieronymus dixerit, Quod vehementer de struit Ecclesiam Dei, laicos meliores es se quam clericos.